BCCCAP00000000000000000000547
DE BEATITUDINE ESSENTIALI, th. 16, n. 802-804 443 § II.-DE INSTANTI IN QUO BEATITUDO CONFERATUR THESIS 16.•: Suprema hominis beatitudo non est differenda usque ad diem judicii universalis, sed mox post mortem confertur animabus quibus nihil superest Iuendum. Connexio materiae.- Cum jam probatum fuerit supreniam hoininis beatitudinCóID in visione Dei intuitiva consistere, probandum restat quandonam ipsa homini conferatur, an scilicet mox post mortero, an, e contra, usque ad diem judicii universalis sit differenda. 802. Adversarii. a) Protestantes, qui docent visionem Dei non esse justis concedendam nisi post judicium universale. Hinc justi de pro– pria eorum sorte dubii manent usque in diem illum. b) Idem tenent multi Graeco-Russi. e) Aliqui, saeculo XIV, propugnarunt justos in Coelum quidem recipi ante diem judicii universalis; visione tamen Dei intuitiva non frui nisi post judicium universale. 803. Censura.- Est doctrina de fide definita. Conc. Florentinum: «Definimus... illorum animas, qui, post Baptis– ma susceptum, nullam omnino peccati maculam incurrerunt, illas etiam, quae post contractam peccati maculam, vez in suis cornoribus, vez eis– dem exutae corporibus ... sunt purgatae, in CaeZum mox recipi, et in– tueri ciare ipsum Deum trinum et unum, sicuti est, pro meritorum tamen diversitate, aZium alio perfectius» (1). 804. Probatur ex Sacra Scriptura. a) «Hodie mecum eris in para– diso» (2) .. Jamvero paradisus quem promisit Christus, est ipsemet pa– radisus in quem ipse ingredietur, nempe visionem beatificam. Ergo bo– no latroni promittitur visio beatifica, et quidem immediate habenda. Prob. minar.: Verum est quod Christus, qua horno, visione beati– fic2. fruebatur jam ab ipso exordio vitae suae (3); verum etiam tenen– dum est quod cum status beatitudinis amplectatur substantiam visio– nis beatificae et quidquid ab ea naturaliter sequitur, anima Christi non possidebat, ante mortero, paradisum, eo quod multa perpeti debebat quae cum plena beatitudine componi non poterant. b) Eadem doctrina infertur ex Sto. Paulo: «Scientes quoniam dum sumus in corpore, peregrinamur a Domino (per fidem enim ambulamus, et non per speciem); audemus autem, et bonam vozuntatem habemus magis peregrinari a corpore, et prae– sentes esse ad Dominum» ( 4). (]) DENZINGER, 693. (2) L'uc., 23, 43. ta) Cfr. tractatum De Verbo Incarnato, ubi de scientia beata Christi. (4) II ad cor., 5, 6--8.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz