BCCCAP00000000000000000000547
442 DE NOVISSIMIS, th. 15, n. 800-801 hominem elevatum fui.sse ad statum supernaturalem, qui in visione Del intuitiva consistit. Ergo ejus beatitudo nequit es.se completa et plena nisi ipsum Deum per essentiam videat (11). 800. Scholion I: De actibus amoris et gaudii, a) De actu amoris.-Visio Dei immediata secum fert actum amo– ris, nam: <<Beatus, quantum existimo, neque ille dici potest... qui non amat quod habet, etiamsi optimum sit» (1). Et revera, bonum est diligibile, et quod apprehenditur ut maxime bonum, maxime etiam debet esse diligibile; cum igitur beati videant Deum, eumque apprehendant ut maxime bonum, sequitur quod et ipsi maxime Deum diligant (2). b) De actu gaudii-Sacra Scriptura saepe loquitur de gaudio, quod erit in coelo: «Intra in gaudium Domini tui» _(3). «Gaudebit cor ves– trum. et gaudium vestrum nemo tollet a vobis» ( 4). Et revera, «delectatio enim causatur ex hoc quod appetitus requies– cit in bono adepto. Unde cum beatitudo nihil aliud sit quam adeptio summi boni. non potest esse beatitudo sine delectatione concomitan– te» (5). 801. Scholion II: In quo reponenda sit formaliter essentia v1s1onis beatificae,- Ab omnibus theologis admittitur beatitudinem essentialem hominis reponendam esse in visione Dei immediata, in ejus amare et in gaudio inde resultante; at quaeritur ab ipsis in quo sita sit formali– ter essentia metaphysica, an scilicet in actu intellectus, an vero in actu amoris, an denique in actu gaudii. Prima sententia dicit reponendam esse in gaudio, quia gaudium est id quo ultimo satiatur appetitus rationalis (6). Secunda sententia dicit reponendam esse in actu voluntatis, amoris scilicet perfecti, quia intellectus ordinatur ad amorem, et per amorem possidetur finis (7). Tertia sententia dicit reponendam esse tum in visione, , tum in amare, quia per visionem et amorem horno denique conjungitur cum Deo (8). Quarta sententia dicit reponendam esse in sola visione (9). (11) Contr. Gent., lib. 3, c. 25. (1) STUs. AUGUSTINUS, De more eccl., lib. 1, c. 2, n. 4. (2) Contr. Gent., lib. 4, c. 92. (3) , Mt., 25, 21. (4) Joan., 16, 22. (5) I-II, q. 4, a. l. (6) Ita AUREOLUS, In III Sent., dlst. 15, q. 1, a. 3. (7) Ita SCOTUS, in IV Sent., dist. 49, p. 1, q. 5. (8) Ita STUS. BONAVENTURA, in IV Sent., dist. 49, p. 1, q. 5; SUAREZ, ln I-II disp. 7. sect. 1; LESSIUS, De summo Bono, lib. 2, c. 5, n. 24; VALENTIA, ln I-II, disp. 1, q. 3, p. 4. (9) Ita STUs. THOMAS, I-II, q. 3, a. 4; CAPREOLUS, in IV sent., dlst. 49, q_ 2; BILLUART, ne ultimo fine, dlss. 2, ª· 2; VASQUEZ, in I-II, disp. 11, c. 3 et 7.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz