BCCCAP00000000000000000000547
DE PARADISO, th. 15, n. 798-799 441 Benedictus XII: «Definimus... quod... animae sanctoru.m omnium... in quibus nihil purgabile fuit quando decesserunt, nec erit quando dece– dent in futurum..., etiam ante resumptionem suorum corporum et judi– cium generale, post Ascensionem Salvatoris D. N. J. C. in Caelum, fue– ru.1t, sunt et erunt in Caelo, ac post passionem et mortem viderunt et vident divinam essentiam, visione intuitiva et etiam faciali, nulla me– diante creatura in ratione objecti visi se habente, sed divina essentia immediate se, nude, ciare et aperte eis ostendente, quodque, sic viden– tes. eadem divina essentia perfruuntur, necnon quod ex tali visione et fruitione, sunt vere beatae et habent vitam et requiem aeternam» ( 4). b) Quad haec visio sit supernaturalis, est etiam de fide definitum: Propositio Beguinorum damnata: «Quod quaelibet intellect.-1,1.alis natura in se ipsa naturaliter est beata, quodque anima non indiget lumine gloriae ipsam elevante ad Deum videndum et eo beate fruen– d.um» (5). Hinc de fide definitum -est: a) quad animae sanctarum, jam a pas– siane et marte Domini, divinam ,essentiam intuitive et immediat.e vi– deant. non tamen aequaliter, sed pro diversitate meritormn, et b) quod ab Ascensione Domini in Caelum recipiantur. 799. Probatur ex Sacra Scriptura. 1. 0 ) Christus pramittit justis «regnum caelorum», in qua sancti «Deum videbunt» (6); porro sancti «erunt sicut angeli Dei in caelo, qui semper vident faciem Patris ... qui in caelis Pst» (7). 2. 0 ) «Nunc filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus. Sci– mus quoniam, cum apparuerit, símiles ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti esb (8). 3. 0 ) «Videmus per speculum et in aenigmate, tune autem facie ad t aciem. Nunc cognosco ex parte, tune autem cognoscam sicut et cog– nitus sum» (9). Sicut igitur cagnitio nostra rerum divinarum est in via per svec11lum, (id est, mediata) et obscura, (id est, in aenigmate), cagnitio, e contra, in patria, Hit immediata et clara et perfecta. Ex Traditione.- Patres hanc eamdem doctrinam nobis tradunt; unum sufficiat recitare testimonium: Stus. Basilius: In patria «non arnplius Deum in speculis, neqne per aliena cognoscemus. sed ad ipsum veluti solum et unum accedemus... (habentes) ipsius divinitatis contemplationem» ( 10). Ex ratione theologica.- Beatituda consistit in satietate plena et completa cujuslibet legitimi desiderii. Atqui per revelationem scimus ( 4) DENZINGER, 530. (5) DENZINGER, 475. (6), Mt., 5. 3. (7) Mt., 22. 30. (8) I Joan., 3, 2. (9) I Cor., 13, 8-12. (10) Epist. 8, n. 10.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz