BCCCAP00000000000000000000547
438 DE NOVISSIMIS, th. 15, n. 794-796 Testimonia autem Sti. Augustini, Joannis Chrysostomi, et Damasceni quae ab hac opinione in sui favorem afferuntur, aut referuntur ad animas in Purgatorio detentas (13l, aut ad praxim orandi indiscrimi– natim pro omnibus (14), aut nihil dicunt de mitigatione poenarum {15). 794. Scholion II: De loco Inferni.-Infernum esse Iocum realem et determinatum, non solum certum, verum etiam, juxta Suarezium, de fide tenendum est, nam Sacra Scriptura Infernum exhibet tamquam locum tormentorum. Praeterea, si ignis est corporeus et materialis, lo– cum cccupare debet. Ad locum autem quod attinet, dicendum est quod nemo scire valeat, ubinam Infernus sit; Ecclesia nihil de hac re definivit, sed quia Patres et Concilia generatim dicunt animas, in peccato mortali decedentes, in Infernum descendere (16), sententia communis Theologorum docet, In– fernum esse sub terris. 795. Scholion III: l\'Ionita 11ractica.-Duo extrema opposita aeque vitari debent in praesenti: descriptiones scilicet imaginariae, quae nimis a veritate recedant, et descriptiones adeo molles et debiles ut veram realitatem ex toto vel ex parte emolliant; sicuti ipse Christus nos docet, veritas liberabit vos. CAPUT III DE PARADISO Ag-emus in hoc capite: a) De beatitudine essentiali hominis, et b) De bea titudine accidentali. ART. I De beatitudine essentiali. Agemus: a) De eo in quo reponerrda sit suprema hominis beatitu– do; b) de instanti in quo haec suprema beatitudo communicatur ho– mini. § I.-DE EO IN QUO REPONENDA SIT SUPREMA HOMINIS BEATITUDO 796. Connexio materiae.-Jam in superioribus dictum est de statu et loco animarum in peccato mortali personali decedentium; animae en:m, peccato mortali dec-edentes, mox post mortem, detruduntur in In– ferno, in ,1uo poenis aeternis damni et sensus cruciantur. (13) STUs. AUGUSTINUS, Enchiridion, e, 110, 112. (14) STUS• CHRYSOSTOMUS, in Epist. ad Phil., hom. 3, n. 4. (15) STUS, DAMASCENUS, De his qui in fide d-0rmierunt. (16) DENZINGER, 464, 531, 693.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz