BCCCAP00000000000000000000547

DE GRADU POENARUM, th. 14, n. 792-793 437 ---------------- Stus. Augustinus: «Nequaquam tam.en neaan.dum est, etiam ipsum aeternum ignem, pro diversitate meritorum quamvis malorum, aliis le– viorem, aliis futurum esse araviorem» (7). Stus. Aphraates: «Qui multum peccavit, multum castigabitur; qui autem minus deliquit, parcius castigabifor» \ 8). Ex ratione theologica.- Ipsa justitia exigit ut poena proportionetur culpae. Atqui culpae aliae sunt aliis graviores sive numero sive specie. Ergo et poenae. Hinc: a) poena darnni erit major vel minor, prout damnatus plus vel minus sit a Deo per peccata aversus. b) Diversitas in poena sensus facile concipitur; unicuique enim peccato applicabitur proprium tormentum juxta illud Sapientiae: «Per quae quis peccat, per haec et torquetur» (9). 793. Scholion I: De mitigatione poeuamm in Inferno.-Diversimode opinatum est a theologis in hac re; paucis igitur. sed sufficientibus verbis. dicemus de singulis opinionibus et quid de ipsis sentiendum sit. Prima opinio propugnat mitigationem poenarum in inferno intel– ligendam esse eo sensu quod Deus poenam non adaequet culpae, sed, ex misericordia divina, eam infra condignum applicet ( 10). -Haec tamen opinio nullo nititur fundamento. Secunda opinio propugnat admitti posse mitigationem poenarum quatenus, poena temporali peccatis tum venialibus tum mortalibus jam remissis debita, soluta, partialiter saltero minuatur poena totalis (11). -Haec opinio, etsi fidei catholicae non contradicat, tamen non vi– detur admittenda. quia nec culpa peccati venialis sine caritate remitti potest, nec poena, peccato mortali debita, remittitur quin peccator fíat aliquo modo Deo gratus. Sed utrumque est impossibile; primum, quia caritas in inferno destructa est; secundum vero, quia peccator gra– tiam Dei semel pro semper amisit. Unde tam culpa peccati venialis, quam poena debita peccato mor– tali, fiunt aeternae ratione status peccatoris. Tertia opinio propugnat mitigationem dari propter poenarum pro– gressivam diminutionem, provenientem ex suffragiis aliisque orationi– bus (12). -Haec opinio, eo sensu intellecta ut roenae aliquando desinant, opponitur dogmati catholico de aeternitate poenarum, et ideo est hae– retica. Quarta opinio propugnat mitigationem poenarum possibilem esse usque in diem judicii universalis, sive propter suffragia Ecclesiae, sive ratione alicu.ius festivitatis. e. g. Resurrectionis Domini. -Haec tamen opinio est innovatio temeraria, quae nullum habet pro se theologicum fundamentum. (7) (8) (9) (10\ (11) (12) De Civ. Dei, lib. 21, c. 16; Journel, 1778. Dem., 22, n. 22; Journel, 697. Sap .. 11. 17. Ita STUs. THOMAS, I. q. 21. ª· 4, ad l. Ita SCOTUS, in IV, dist. 21. Ita GRAEco-Russr; cfr. de ac quaestione P. LUMBRERAS, Una doctrina in– admisible clpl infierno, in CienTom., 44 (1935), 104-124; EMILIO SAURAS, La misericordia de Dios ¡¡ los condenados, según la mente de Santo Tomás, in CienTom,, 52 (1935), 5-39.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz