BCCCAP00000000000000000000547
436 DE NOVISSIMIS, th. 14, n. 789-792 789. Cunclusio.- Etsi res sit nobis impervia, non tamen est t€– merario neganda, nam ignis materialis, ira divina accensus, utpote ins– trumentum justitiae divinae, potest, ex divina vi,rtute, eo usque elevari ut substantias spirituales comburat quin tamen ipsas destruat; quod autem nos modum ignoremus, non demonstrat impotentiam, sed po– tius nostram ignorantiam. § II.-DE GRADU POENARUM THESIS 14.ª: Poenae damnatorum sunt inaequales. 790. Status quaestionis.-Uti ex superioribus jam constat, duplex est damnatorum poena, damni scilicet et sensus; hinc quaeritur in praesenti utrum tum poena damni tum sensus sit omnibus damnatis aequalis; et quod poena sensus sit inaequalis, facile intelligitur, quia ignis intensior potest esse in uno quam in alio; id tamen etiam affir– mamus de poena damni ob rationes statim afferendas. 791. Censura.- Est doctrina de fide, non tamen definita. Sunt ali– qm Theologi qui dicant inaequalitatem poenarum esse de fiae defini– tam, quia in Concilio Lugdunensi (1), expresse dicitur: «Illorum autem animas qui in mortali peccato, vel cum solo originali decedunt, mox in Infernum descendere, poenis tamen disparious vuniendas» ; atta– men videtur Concilium interpretandum esse de d.isparitate poenariim subeundarum ab his qui in peccato mortali personali vel solo orlginali decedunt, non vero de di'lparitate poenarum quas subire debent dam– nati in Inferno propter peccata personalia. 792. Probatur ex Sacra Scriptura.- In Sacra Scriptura saep1ss1me dicitur praemium aut po·enam dari secundum uniuscujusque merita. «Filius hominis... reddet unicuique secundum opera ejus» (2). «Facile est Deo in die obitus retribuere unicuique secundum vias suas» (3). «Quantum glorificavit se et in deliciis fuit, tantum date illi tor– mentum aut luctum» ( 4). «Omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut re– ferat unusquisque propria corporis, prout gessit, sive bonum sive ma– lum» (5). Ex Traditione.- «Unus quidem est gehennae ignis, sed non uno mo– do omnes cruciat peccatores. Uniuscujusque etiam quantum exigit cul– va, tanturn illic sentitur poena» (6). (1) !JENZINGER, 464. (2) Mt.. 16, 27; Ad Rom., 2, 6; 11 Cor., 5, 10. (3) Eccl., 11, 18. (4) APDC.. 18, 7. (5) 11 Cor., 5, 10. (6) Dialog., lib. 4, c. 43; Journel, 2322.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz