BCCCAP00000000000000000000547

20 DE DEO UNO. th. 3, n. 25-26 25. Ex declarationibus Ecclesiae.-Confer propositiones antea cita– tas, quas tuto tradi non posse declaravit S. Congregatio S. Officii (23). Praeterea Benedictus XII declaravit visionem facialem Dei constituere insigne privilegium beatorum in coelo: «Auctoritate apostolica defini– mus, quod animae sanctorum ... vident divinam essenliam visione intuitiva et etiam faciali nulla mediante creatura in ratione objecti visi se habente. sed divina essentia immediate se nude clare et aperte eis ostend"!nte; quodque sic videntes, eadern divina essentia perfruuntur, necnon quod ex tali visione... sunt vere beatae, et habent vitam et requiem aeter- 1 nam» (24). Nunc autem, doctrinam Ontologistarum non posse componi cum su– pradictis declarationibus Ecclesiae nimis clarum est. Ontologistae enim ponunt visionem Dei intuitivam et immediatam esse homini in hac terra naturalem, immo et essentialem; visio proinde beatifica non est insigne privilegium beatorum qui sunt in coelo ... Ergo doctrina Onto– logistarum componi non potest cum declarationibus Ecclesiae. 26. Ex ratione theologica.-Patres, contra Eunomianos decertantes, multas exposuerunt rationes quibus hanc mediatam Dei cognitionem adstruerent, et immediatam rejicerent. a) Ex eo quod apud nos non una sit ratio sive conceptus Dei, sed multiplex; hoc signum infallibile est quod non cognoscimus Deum im– mediate, sed ex effectibus; secus unus tantum conceptus sufficeret. b) Ex eo quod ad quamlibet operationem intelligendi requiratur proportio in.ter intellectum et proprium ejus intelligibile. Jamvero talis proportio deest inter Deum et nostrum intellectum... e) Ex eo quod intellectus humanus non possit cognoscere essentiam substantiae corporeae. Ergo a fortiori non poterít cognoscere essentiam Dei invisibilis. Stus. Thomas mutuavit ex Patribus secundam rationem allatam ad probandum quod nulla creatura ver sua naturalia potest essen - tiam Dei cognoscere directe et immediate, nam omnis cognitio fit ad mcdum cognoscentis; quapropter necesse est ut si aliquis cognoscit ali– quam rem, eam cognoscere debeat secundum modum naturae sua-e. Nunc autem, contingere potest quod modus essendi rei cognitae excedat modum naturae cognoscentis. Jamvero id praecise accidit in praesenti, quia agitur de cognitione entis a se subsistentis; restat igitur ut imme– diata Dei cognitio soli intellecti divino sit connaturalis. Ergo sententia Ontologistarum rationi consentanea non apparet (25). (23) DENZINGER, 1659 sqs. (24) DENZINGER, 530. (25) «Cognit!o enim contingit secundum quod cognitum est !n cognoscente. Cog– nitum e.utem est in cognoscente secundum modum cognoscentis. Undp cu– juslibet cognoscentis cognitio est secundum modum suae naturae. Si ig\tur modus essendi alicujus rei cognltae excedat modum naturae cognoscentis, oportet, quod cognitio illius re! sit supra naturam illius cognoscentis.» l. q. 12, a. 4. «Non igitur potest intellectus creatus DPum per essentiam videre, nisi in qu8ntum Deu<, per suarn gratiarn se intellectui creato conjungit, ut intelli– gibile ab ipso» (Ibid.).

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz