BCCCAP00000000000000000000547
DE NATURA POENARUM, th. 13, n. 785-787 433 785. Adversarii: 1. 0 ) Quoad poenam damni, nullus fuit qui eam in– fitiatus fuerit. 2. 0 ) Quoad poenam sensus, erravit Scotus Erigena qui existimavit ignem esse metaphoricum, nec ab ipsis damnatis realiter distinguí; ignis esset vel remorsus conscientiae, vel ipsa tristitia de peccato com– misso (1). 786. Censura. 1.-0) Quod in interno detur poena damni, est de fide definitum:~ Innocentius III: «Poenam origínalis peccati esse carentiam visio– nis Dei; actualis vero peccati poenam esse gehennae perpetuae cru– ciatus» (2). 2.-0) Quod ignis sit verus et corporeus, non est ab Ecclesia umquam deíinitum; at haec doctrina ita est ab Ecclesia recepta ut contraria sit rejícienda ut temeraria. Immo sunt aliquí qui id dicant esse theolo– gice certum, et etíam jidei proximum, saitem abstrahendo a nota ma– terialitatis et corporeitatis ipsius. Sacra Poenitentiaria, 30 aprilis 1890, sacerdotí Mantuano ínterro– ganti utrum sínt absolvendi poenitentes qui dicant ignem inferni esse metaphoricum, respondit: «Hujusmodi poenitentes diliuenter instruen– dos esse. et pert'inaces non esse absolvendos». <<Quae quidem decisio, ait Tanquerey, doctrinal.is non est, sed ta– men cum reverentia accipienda» (3). Probatur thesis per partes: 787. l.-0) Quoad poenam damni. a) Poena damni consistit in ex– clusione ab aeterna beatitudine. Atqui Sacra Scriptura clare indicat malos esse in aeternum a Deo separandos et omnibus bonis quae cum contemplatione Dei connectuntur privandos. Ergo damnati in infer– no patiuntur poenam damni. «Discedite a me, maledi,cti, in ignem aetern.um » ( 4). «Nescio vos... discedite a me, omnes operarii iniquitatis» (5). b) Horno non habens vestem nuptialem dicitur mittendus «in te– nebras exteriores» (6), et similiter servus inutilis (7), donec alii recum– bent cum Abraam, Isaac et Jacob (8). Status damnatorum in inf-erno ita describitur in Sap., 5, 1 seqs.: «Tune stabunt justi in magna constantia adversus eos qui se angustia– verunt, et qui abstulerunt labores eorum. Videntes turbabuntur timare horribili et mirabuntur in subitatione insperatae salutis. Dicentes in– tra. se, poenitentiam agentes, et prae angustia spiritus gementes: Hi (1) Ita CALVINUS, THEODORUS BEZA; et inter recentiores Hm'TINGER, BOUGAUD, SCHELL, MIVART, (2) DENZINGE!l., 410. (3) TAN01JEREY, op. cit., n. 27. (4) ."tft.. 25. 41. (5) Luc., 13, 27. (6) Mt., 22, 12-13. (7) Mt., 25, 30. (8) Mt., 8. 11-12. MAN. THEOL. DOGM.-29,
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz