BCCCAP00000000000000000000547
432 DE NOVISSIMIS, th. 13, n. 784 ART. II De natura et gradu poenarum Agemus: a) De natura poenarum, ,et b) De gradu poenarum. § I.-DE NATURA POENARUM INFERNI THESIS 13.ª: Qui in actuali peccato mortali decedunt, praeter poenam damni patiuntur poenam sensus, cujus praecipuum instrumentum est ignis verus ac corporeus. Connexio materiae.--Post demonstrationem existentiae et aeternita– tis Inferni, quaerendum est de natura poenarum quas damnati in Inferno ex divina justitia sustinere debent. Status quaestionis.-Quaeritur proinde quaenam sint poenae a dam– natis sustinendae; responsum habes in thesi. 784. Explicatio terminorum.- In actuaii peccato mortali, id est, per– sonali; non enim agitur de poena subeunda ab his qui cum solo pec– cato originali decedunt; hi enim, uti scitur, poenam damni patiuntur, quatenus visione beatifica mere privantur. Poena damni, est privatio visionis beatificae; notare tamen oportet hanc visionis beatificae privationem non esse ejusdem rationis ac mam de qua modo diximus; nam decedentes cum solo peccato originali sunt quidem a Deo aversi, non tamen aversione positiva, sed pure negativa; dum, e contra, decedentes cum peccato mortali personaL, aversionem a Deo habent positivam et propter propriam ac voluntariam culpam contractam; quare, etsi ambo dici queant damnati, non certe eamdem poenam merentur. Praeterea per poenam damni intelligi etiam oportet non solum pri– vatio visionis beatifica-e, verum etiam quidquid ab ipsa visionis beati– fica-e privatione derivatur, e. g. tristitta, desveratio, remorsus conscien-– tiae, et si qua alia hujusmodi quae ab intrínseco procedunt, nempe ex cognitione et mala voluntate damnatorum. Poena sensus. Cum agatur de poenis a spiritibus perpetiendis, evi– dens est quod sermo esse non possit de poenis sensibilibus; in quo au– tem consistat poena sensus, non facil,e €St explicari; at theologi ge– neratim existimant ipsam consistere in dolare quodam positivo a Deo damnatis inflicto, per agens extrinsecum producto. Ignis inferni non est mere psychologicus. aut spirit.ualis, ex novo statu animae a corpore separatae procedens, sed verus et corvoreus, qui, utpote ab ira Dei accensus, talem habet virtutem ut animam ip– sam torqueat directe et immediate quin tamen corpus consumat; re– ponendus tam-en est in aliqua re materiali.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz