BCCCAP00000000000000000000547
DE INFERNO, th. 12, n. 781-783 431 infinita. Atqui infinita esse nequit ratione intensitat.is, quia creatura ip– sius non €St capax. Ergo infinita esse debet ratione durationis. e) Ex necessitate sanctionis efficacis.- Si poenae infernales non essent aeternae durationis, nulla adesset .sanctio efficax qua opera vitiosa profligarentur, nam, negata aeternitate poenarum, homines bo– ni et mali eumdem haberent exitum finalem. Ad rem Stus. Hieronymus: «Si omnes rationales creaturae aequa– les sunt, et vel ex virtutibus vel ex vitiis sponte propria aut sursum eriquntur aut in ima merguntur, et longo post circuitu atque infini– tis saeculis omnium rerum restitut'io fiet et una dignitas militantium, quae distantia erit inter virginem et prostibulum? Quae differentia erit in ter matrem Dei et ( qua dict'u quoque scelus est) victimas libidi– num publicarum? Idemne erit Gabriel et diabolus? Idem apostoli et dae– mones? Idem prophetae et pseudoprophetae? Idem martures et perse– cutores? Finge quotlibet armas, et tempora duplica, et infinitas aetates congere cruciatibus; si finis omnium similis est, praeteritum omne pro nihilo est, quia non quaerimus quid, aliquando fuerimus, sed quid semper futuri simus» (16). 78'!. Scholion I: :E:x his colligere licet quantum a vero distent illi qui dJcunt aeternitatem poenarum Inferni componi non posse cum jus– titia, sapientia et misericordia divina, nam aeternitas poenarum non opponitur: a) Justitiae divinae, quia poena proportionari debet culpae gra– vitati et irremissibilitati. b) Sapientiae divinae, quia secus non adesset sanctio efficax, nec homines a vitiis satis deterrerent, nec efficaciter ad virtutem invi– taret. e) Misericordiae divinae, quia Deus nequit non punire aeterno sup– plicio eos qui immutabiliter et obstinate adhaerent malo. 783. Scholon II: De loco inferni.-Quod aliquis sit locus, ubi ani– mae damnatorum aeternis suppliciis crucientur, non solum est cer– tissim.um. sed etiam. juxta suarezium, de fide. Sacra enim Scriptura Infernum nobis exhibet tamquam locum tormentorum. Ubínam sit locus Inferni, nemo nisi ex revelatione, scire valet. At generatim creditur locum Inferni esse sub terris, quia in documentis Ecclesiae dicitur animas, in peccato mortali decedentes, mox in In– fernum descendere (17). (16) In Jonam, 3, 6. (17) DENZINGER, 464, 531, 6!.,3.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz