BCCCAP00000000000000000000547
DE INFERNO, th. 12, n. 779-781 429 BenBdictus XII: «Definimus quod, secundum Dei ordinat.ionem com– munem, animae decedentium in actuali peccato, mox post mortem suam, ad Infernum descendunt, ubi poenis infernalibus crucian– tur» (5) Concilium Florentinum: «Illorum animas, qui in actuali veccato vel solo originali decedunt, mox in Infernum descendere, poenis ta– men disparibus puniendas» (6). Concilium Vaticanum hoc schema proposuerat discutiendum: «Do– cemus et definimus, post viam hujus vitae, quando homines jam ad terminmn retributionis pervenerunt..., pro nulla lethali culpa relictum esse locum salutis poenitentiae et expiationis, sed cuivis peccato mor– tali. qua maculata anima mox post obitum, coram sancto et justo ju– dice Deo comparuerit, poenam constitutam esse perpetuam. Unde tam– quam haereticam damnamus doctrinam» (huic contradictoriam) (7). Hinc: de fide definitum est: a) Quod existat Infernus, quatenus sit status quidam damnatorum i1_i perpetuum duraturus; de loco autem Ecclesia nihil definivit. b) Quod Infernus sit mox post mortem. e) Quod poenae sint aeternae et sempiternae. durationis. d) Quod post mortem nullus sit locus conversionis. 780. Nota bene.- Quid dicendum de illis qui bis mortui sunt?– «Fieri potest, ait P. Huarte, ut quis in peccato mortali mortuus, per divinam dispositionem resurgat et pastea, poenitentia facta, sal– vetur. Quoniam post primam mortem non fuit judicatus, et sine ju– dicio non datur sententia damnationis, versaretur ille hamo post pri– mam mortem adhuc in statu viae, neque descenderet in infernum. Non posset igitur ille dici ereptus a poenis aeternis (quae consequen– ter pro ill,o desiviss.ent esse aeternae); sed negare oporteret illum fuis– se in infernum detrusum» (8). Thesim probamus per modum unius, quia Infernus, juxta doctrinam catholicam, timendus non est propter ejus meram existentiam, sed praecipue propter ejus aeternam durationem. 78. Probatur ex Sacra Scriptura. 1. 0 ) «Dicet et his (malis) qui a sinistris erunt: Discedite a me, maledicti, in ignem, aeternum, qui pa– ratus est diabolo et angelis ejus... Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem, in vitam aeternam» (9). Ner: dicas in hoc loco multa adesse quae sensum metaphoricum sua– dent, e. g. interrogationes Judicis et responsiones judicandorum: «Do– mine. quando te vidimus esurientem»... Ergo a pari dicendum est de sententia quae dicitur aeterna; metaphorice etiam intelligenda est. nam: (5) DENZINGER, 531. (6) DENZINGE&, 693. (7) CollLac., t. 7, col. 517-567. (8) HUARTE, OP. cit., pag. 589. (9) Mt., 25, 41 sqs.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz