BCCCAP00000000000000000000547

428 DE NOVISSIMIS. th. 12, n. 776-779 usque dum plene a peccatis solvantur; agendum nobis est de aliis locis et statibus in quibus definitive invenientur animae, prout in statu pec– cat:. personalis aut gratiae decesserint; et primo quidem de existen– tia Inferni, deinde de Paradiso. Status quaestionis.-Quaeritur ubinam sint animae quae in peccato mortali personali decedunt; et dicimus quod, mox post mortem, in In– ferno detrudantur et quidem pro semper. 777. Explicatio terminoru.ni .-Infernus, qui usu Sacrae Scripturae saf,pe desi.gnat quemlibet locum animarum sedi caelesti opposilum .• significat sensu proprio tum statum damnatorum tum iocum. in quo detrunduntur damnati. In thesi agitur praecipue de statu damnatorum, non vero de loco. Ante Christi Ascensionem exstitit locus quidam, sinus Patrum ap– pellatus, in quo versabantur justi Veteris Testamenti, quorum nema in caelum ingressus est ante Ascensionem Domini. Aeternae, dicuntur poenae Inferni, non quatenus durare debent to– tae simul, ~ed quatenus finem non habent. 778. Adversarii. 1. 0 ) Origenes. Praeter Rationalistas et Materialis– tas omnes, qui immortalitatem animae, et ideo necessitatem alicujus sanctionis, de medio tollunt, adest Orígenes, secundum quem homines, mox post mortem, poenitentiam agent, et, si voluerint. etiam sese con– vertí poterunt et in Coelum ingredi (1). 2. 0 ) Aeternitatem poenarum negant omnes illi qui admittere no– lunt immutabilitatem animarum post mortem, sed putant animas trans– migrare de uno in alium hominem usque dum, plene purificatae, bea– titudinem consequantur. 3. 0 ) Alii aeternitatem poenarum dicunt esse cum divina sapientia et bonitate et justitia incompatibilem. 4. 0 ) Misericordes secundum quos poena damnatorum aliquando ita minueret ut plane exstingueretur; haec poenarum exstinctio concedere– tur, vel omnibus, etiam infidelibus, vel solis fidelibus, vel saltem iis qui opera misericordiae egerunt. 5. 0 ) Aliqui Graeco-Russi secundum quos defuncti in peccato mor– tali possunt salutem consequi ante judicium universale et in Coelum transmitti per preces Ecclesiae. 779. Censura.-Symbolum Athanasianum: «Qui bona eoerunt, ibunt. in vitam aeternam; qui vero mala, in ionem aeternum» (2). Innocentius III: «Poena orioinalis peccat.i est carentta vis.io11is Dei, actualis vero poena peccati est aehennae perpetuae cruciatus» ( 3). Conc. Lateranense IV: «Illi cum diabolo poenam. perpetuam, et isti cum Christo gloriam sempiternam» ( 4). (1) De Principiis, lib. 1, c. 6, n. 3. (2) DENZINGER, 40. (3) DENZINGER, 410. (4) DENZINGER, 429.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz