BCCCAP00000000000000000000547

DE INFERNO, th. 12, n. 771-776 427 put est Christus; vi istius unionis, ad instar unionis naturalis capitis cum membris, caput influit in membra, et membra inter se. Jamvero animae, in Purgatorio deg-entes, sunt membra istius capitis. Ergo etiam ipsae participare possunt de bonis communibu.s quae ad totum corpus Ecclesiae pertinent. Quapropter animae Purgatorii possunt pro nobis intercedere ac Dei gratiam pro nobis impetrare, simulque possunt a nobis suffragiis et orationibus adjuvari. 773. Scholion I: Cum animabus, in Purgatorio detentis, maxime prosint opera satisfactoria, et hujusmodi opera ma sint quae nobis Jaborem et poenam causant, sequitur ipsis praecipue applicanda fore jejunia, eleemosynas et orationes, et ínter omnia opera, ipsam cele– brationem sacrificii Missae. 774. Scholion II: Utrum animae Purgatorii pro nobis orare valeant. Etsi Stus. Thomas dicat quod animae in Purgatorio detentae «non sunt in statu orandi, sed magis ut oretur pro eis» (1), tamen sen– tentia communis theologorum tenet animas Purgatorii posse pro no– bis orare; id enim postulat dogma communionis sanctorurn quod in eo est quod triplex Ecclesia, militans scilicet, triumphans et purgans, non 'lit ullo modo separata, sed potius arctissime vinculo caritatis con– juncta, utpote unum efformans corpus vivens sub Christo capite. Ani– mae igitur Purgatorii possunt pro nobis orare, nosque Deo commen– dare. Quare, etsi Ecclesia animas Purgatorii de facto non invocet, non tamen fideles prohibet eas invocare; unde possunt fideles, saltem pri– vatim eas invocare ut, ipsis mediantibus, gratiam aliquam obtineant a Deo: in hoc enim nihil aliud adest nisi maximum pietatis exercitium. 775. De loco Purgatorii.- Communis sententia theologorum tenet Purgatorium esse locum inferiorem, Inferno vicinum, in quo ídem ipse ignis torquet animas justorum et damnatorum; concedi etiam potest aliquas animas, secundum dispensationem divinam, purgari in loco ipso ubi peccarunt. CAPUT II DE INFERNO Agemus: a) De ejus existentia et aeternitat-e, et b) De natura et gradu poenarum. ART. I De ejus existentia et aeternitate. THESIS 12.ª: Existit Infernus, in quo, animae in peccato mortali personali decedentes, mox post mortem detruduntur: poenae autem damnatorum sunt aeternae. 776. Connexio materiae.- Actum est in superioribus de statu et Zoco transitorio in quo purgantur animae, quae in Domino moriuntur, (1) II-II, q, 83, a. 11, ad 3.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz