BCCCAP00000000000000000000547

426 DE NOVISSIMIS, th. 11, n. 770-772 quatenus 1wlatium accipiant, sed etiam quatenus earum poenae dimi– nuantur et exstinguantur. 771. Censura.- Est doctrina de fide definita. Conc. Lugdunense II: «Et ad poenas aujusmodi relevandas prodes– se eis Jideliwn vivorum suffragia, Missarum scilicet sacrificia, oratio– nes et eleemosynas et alía pietatis officia quae a fidelibus pro ali is fi– delibus fieri consueverunt secundum EccZesiae ins~ituta» (1). Conc. Florentinum eadem verba repetit (2). Conc. Tridentinum: «Cum catholica Ecclesia, Spiritu Sancto edoc– ta.. docuerit purgatorium esse, animasque ibi detentas, fidelium suf– frag.iis, potissimum vero acceptabili altaris sacrificio juvari, praeci– pit... ut sanam doctrinam... (3). 772. Probatur ex Sacra Scriptura.-«Sancta et salubris est cogita– tio pro defunctis exorare, ut a peccat.is solvantur» ( 4). Ex Traditione.-Pauca sufficiant testimonia in re evidentissüna: Tertulianus: «Oblationes pro defunctis, pro nataliciis, annua. die fa– címus... Harum et aliarum disciplinarum si legem expostulas Scriptu– rarum, nullam invenies; traditio tibi praetendetur auctrix, consuetudo confirmatrix, et fides observatrix» (5). stus. Augustinus: «Orationibus sanctae Eccl.esiae et sacrificio sa– lutari et eleemosynis, quae eorum pro spiritibus erogantur, non est du– bitandum mortuos adjuvari... Hoc enim a Pafribus traditum universa ob&ervat Ecclesia, ut pro iis qui in corporis et sanguinis Christi com– munione defuncti sunt, cum ad ipsum sacrificium loco suo commemo– rantur, oretur, ac pro illis quoque id offerri commemoretur... Non om– nino ambigendum est ista prodesse defunctis; sed talibus qui ita vi– xerint ante mortem, ut possint iis haec utilia esse post mortem» (6). Ex Liturgiis.- Constitutiones Apostolorum: «Oremus. pro fratribus nostris, qui in Christo requieverunt ut Deus... remittat eis omne pec– catum et... eos collocet in regione piorum». Caeterum res est adeo clara ut ipse Calvinus scribere ausus est: «A·rde mille et trecentos annos usu receptum fuit, ut precationes fierent pro defunctis. Omnes (veteres) in errorem abrep:ti sunt. (Dico) in eo aliquid humani passos esse, ideoque ad imitationem trahendum non esse quod fecerunt» (7). Ex ratione theologica: Ex dogmate de communione sanctorum.– Communio sanctorum in ea est quod omnes christifideles, tamquam membra unius Ecclesiae, inter se uniantur in unum corpus, cujus ca- (1) DENZINGER, 464. (2) DENZING:E!R, 693. (3) DENZINGER, 983. (4) Mach., 12, 42. ( 5) De Corona militis, c. 3. (6) Sermo 172, 2, 2; Journel, 1513, (7) Inst., lib. 3, c. 5, n. 10.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz