BCCCAP00000000000000000000547
DE PURGATORIO, th. 11, n. 767-770 425 767. Censura. a) Quod animae in Purgatorio degentes poenas subeant, est de fide definiturn: Conc. Lugdunense II: «Quod si vere poenitentes in caritate deces– serint; antequarn de cornrnissis satisfecerint et ornissis, eorum animas poenis purgatoriis... purgari» (5). b) Quod determínate crucümtur dila:t.ione gloriae et poena sensus, non est ab Ecclesia definitum; quapropter id theoZogice certum est. De dilatione gloriae.-Animae, in Purgatorio degentes, retardantur a visione intuitiva Dei ratione poenae temporalis adhuc luendae. Atqui haec a gloria retardatio veram constituit poenam darnni. Ergo ... Prob. rninor.: Nam animae perfecte cognoscunt Deum tamquam fi– nem suum, illumque vehementissime appetunt tamquam Summum Bo– num; cum igitur non possint adhuc Deum videre eoque frui, acerbi– ter cruciantur tum propter privationem gloriae, tum propter culprtm commissam, tum propter negligentiam poenitentiae. Haec autem tris– titia veram poenam damni constituit. 768. Haec tamen poena damni non est simpliciter, sed secundum quid, quia poena Purgatorii non est definitiva et perpetua, sed sim– plex retardatio gloriae, ir: quo praecise differt a poena damní in In– ferno, quae, uti scitur, est aeterna cum desperatione et odio conjuncta. De poena sensus.-Ratio est quia sicut peccatum est aversio a Deo et conversio ad creaturas, sic pariter peccato duplex competit poena, darnni scilicet -et sensus; poena igitur sensus debetur animae prop– ter ejus inordinatam conversionem ad creaturas. 769. Scholion: Utrum poena sensus Purgatorii sit ignis corporeus. Licet Graeci id non admittant, tamen Patres Latini unanimiter con– sentiunt in hac re. Stus. Augustínus: <,Gravior tamen est ille ignis quam quidquid po– test hamo pati in hac vita» (6). Catechísmus Romanus: «Est purgatorius ignis qua piorum animae ad definitum tempus cruciatae expiantur, ut eis in aeternam patriam ingressus patere possit, in quam nihil coinquinatum ingreditur» (7). ART. III De modo quo animae in Purgatorio adjuvari possunt THESIS 11.ª: Animae, in Purgatorio detentae, suffragiis fidelium viventium et Ecclesiae juvantur. 770. Status questionis.-Quaeritur utrum animae, quae in Purga– torio detinentur, a suis peccatis purgandae, juvari possint non solmn (5) DENZINGER, 693. (6) In Ps. 37, enar. 3. · (7) P. I, a. 5, n. 5; cfr. de hac re SEGARRA, ¿Definiciones ex cathedra olvidadas?, in EstEcl., 6 (1927), 96-103; 7, 376-384; 7, 542-552.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz