BCCCAP00000000000000000000547

DE EXISTENTIA DEI, th. 3, n. 22-24 19 serta; unde jam ex hac sola affirmatione doctrina Ontologistarum tan– quam suspecta tenenda erit. b) Praeterea quando sacra Scriptura homines redarguit eo quód cul– pabiliter Dei existentiam ignorent, argumentum inde desumit quod ex rebus creatis, a magnltudine mundi, per ea quae jacta sunt ... devenire noluerunt ad agnitionem veri et unici Dei. Jamvero, si cognitionem im– mediatam Dei haberemus, quomodo Sacra Scriptura silere potuisset hoc argumentum quod pro suo scopo esset omnium convincentissimum? «Invisibilia enirn ipsius a creatura mundi per ea quae jacta sunt, intellecta conspiciuntur» ( 15). «Et de his quae videntur bona, non potuerunt intelligere eum qui est, neque operibus attendentes... A rnagnitudine speciei et creaturae poterit creator horurn videri ... » (16). e) Sed non tantum. de hac immediata Dei cognitione silet Scrip– tura, sed etiam positive eam excludit; nam: «Deum nema vidit unquarn; unigenitus Filius qui est in sinu Pa– tris, ipse enarravit» ( 17). «Nunc filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus..., quoniam videbimus eum sicuti est» (18). «Nunc per speculum et in aenigmate; tune autem jacie ad ja– ciern» (19). «Solus Deus habet immortalitatem et lucem inhabitat j_naccessibi– lem, quem nullus hominum vidit sed nec videre potest» (20). 23. Objectioncs.-Ontologistae tamen haec et alia hujusmodi revelationis docu– menta evadere conantur, dicendo haec testimonia interpretanda esse de visione Dei ¡:_-rout est trinus in personis, vel etiam dicunt neminem posse videre Deum oculis corporis. Respondeo: Has explicationes nullam vim prae se ferre; primo, quia sunt omnino arbitrariae; secundo, quia in sacra Scriptura absolute dicitur quod Deum nemo vidit unquam. Jamvero si Deus oculis corporis e.cset invisibilis, visibilis autem intellectut humano, falsa essent quae in sacra Scriptura simpliciter dicuntur. 24. Ex Traditione.--a) Nullum Patrem pro sua sententia afferre possunt Ontologistae, eo quod omnes Patres mediatam cognitionem ad– mittant, talem scilicet quae per effectus hujus mundi ad causam ccns– c-endit. b) Haec sanctorum Patrum unanimitas clare appar,et in contro– versia cum Eunomianis, qui <<Se scire omnia, etiam profunda Dei, proti– tebantur» (21). c) Caeterum in hac sanctorum Patrum et Theologorum consensione ipsi Ontologistae nobiscum sunt conformes, quippe tres tantum pro sua sententia militare cont-endunt, Augustinum videlicet, Anselmum et Bo– naventuram (22). (16) Ad Rom., 1, 20. (16) Sap., 13, 1-9. (17) Joan., l, 18. (18) I Joan., 3, 2. (19) I Cor., 13, 12. (20) II Cor., 2, 9. (21) Cfr. DE SAN, op, cit., pag, 26; LENNERZ, op, cit., th. 3, n. 82-84. (22) Ad Stum. Augustlnum quod attinet, cfr. aliquos textus in LENNERZ, op. cit., n, 87-89; de Sto. Bonaventura. op, cit., n. 90-91.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz