BCCCAP00000000000000000000547

422 DE NOVISSIMIS, th. 9', n. 761 a) Liber secundus Machabaeorum est canonicus, uti probatur in Introductiona ad sacram Scripturam estque de fide definitum (10). b) Pides in Purgatorium etiam probatur ex aliis loois sacrae Scripturae. 2. 0 ) «Fundarnentum enim aliud nema potest ponere praeter id quod positurn est, quod est Christus Jesus. Si quis autern superaedificat su– per fundarnentum hoc aurum, argentum, lapides pretiosos, ligna, foe– num, stipulam, uniuscujusque opus manifestum erit; dies enirn Domi– ni declaralJit, quia in igne revelabitur, et uniuscujusque opus quale sit, ignis probabit. Si cujus opus rnanserit quod superaedificavit, mercedem accipiet. Si cujus opus arserit, detrimentum patietur: ipse autem sal– vus erit, sic tamen quasi per ignem» (11). Antequam argumentum proponatur, necesse est aliquid notare: Agi– tur in hoc textu: a) De praedicatoribus evangelii qui doctrinam suam aedificant super fundamentum, quod est Christus; sermo igitur est de hominibus justis. b) Per «aurum, argenturn et lapides pretiosos» designatur doctrina optima; per «Zigna, foenurn, stipularn» designatur doctrina bona (nam agitur de hominibus justis qui a doctrina Cl1risti non recedunt), quae tamen aliqua irnperfectione veniali non caret. Jamvero hae imperfec– tiones per ignem destruí debent, et quidem cum detrimento et poena Hlius qui eas commisit. e) Dies Domini est judicium universale, nam Stus. Paulus hoc no– mine appellari solet, quasi per anthonomasiam Dies Domini (12). d) Sensus hujus zoci est: quod, in die judicii universalis, facta pro– batione operum per examen divi.num, aliqua praedicantium opera man– sura sunt, sicut aurum et argentum et lapides pretiosi. manent post ignem. et ideo mercedem accipient; alia vero opera igne comburentur, sicut lignum et foenum et stipulae; quapropter detrimentum patien– tur isti verbi divini praedicatores quia mercedem non accipient. Hü; igitur praemissis, en 2,rgumentum: Argumentum.-Aliqui justi, pra€dicator€s scilic€t Evangelii, ante tri– bunal Judicis comparebunt cum p€ccatis v€nialibus quae igne combu– rentur, antequam illi salutem consequantur. Atqui idem dicendum est de aliis hominibus. Ergo et isti purgandi quoque €runt ante eorum ingressum in Caelum, ,et ideo existit locus quidam expiationis pro illis omnibus qui in istis conditionibus moriuntur. Sed non agitur de animabus beatis, nec de damnatis; non de illis. ut patet; non vero de istis, quia, etsi igne torqu-eantur, numquam ta– men salvae erunt. Ergo agitur de justis, qui lib€ri sunt a peccato mor– tali, sed non a qualibet imperfectione veniali. Nec dicas agi in hoc loco de Judicio universali, non vero de Purgatorio, quod, juxta doctrinam catholicam est ante judicium universale. Nam in judicio universali id omnibus patefiet quod in judicio particulari factum (10) DENZINGER, 784. (11) I Cor., 3, 11-15. (12) Ad Phil., 1, 6-10; I ad Thesal., 5, 2; Ad Tim., 1, 18.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz