BCCCAP00000000000000000000547
DE PURGATORIO, th. 9, n. 761 421 Denique Innocentius IV (6) postulat a Graecis ut locum purgatio– nis denominent Purgatorium 761. Probatur ex Sacra Script ua.-«At vero fortissimus Judas ... fac– ta collatione duodecim millia drachmas argenti misit Jerosolymam, offerri pro peccatis mortuorum sacrificium, bene et religiose de resurrec– tione cogitans (nisi enim eos qui cecirlerant, resurrecturos speraret, su– perfluum videretur et vanum orare pro mortuis) et quia considerabat quod hi qui cum piet'ate dormitionem acceperant, optimam haberent re– positam gratiam. Sancta ergo et salubris est cogitatio pro defunctis exorare ut a peccatis solvantur» (7). Ex quo textu sic licet argumentari: Bonum est pro mortuis, qui cum pietate dormitionem accipiunt, et ideo h¡¡,bent repositam gratiam, orare ut a peccatis solvantur. Atqui isti, de quibus agitur, non sunt animae in Inferno damnatae, nec animae beatae. Ergo sunt animae, quae pur– gatione indígent antequam beatitudinem consequantur. Unde existit lo– cus in quo purgtmtur anima-e, seu exístit Purgatorium. Prob. minar.: Non sunt animae in Inferno damn.atae, quia in Infer– no, uti scit;ur, nulla est redemptio. Non sunt animae beatae. quia Caelum non ingrediuntur nisi animae qua-e nihil habent luendum aut purgandum. Nec dicas: a) Illos, de quibus agitur, mortuos fuisse in peccato mortali, nam dici– tur in loco citato: «Invenerunt autem sub tunicis interfectorurn de donariis idolorum quae apud Jamniam fuerunt, a quzbus lex prohibet Judaeos: omnibus enim manifes– turn est, ob hanc causam eos corruisse» (8). Ergo Judas Machabaeus sacrificia et ora– tiones offerre praecepit pro defunctis quorum animae in peccato mortali decesserunt, nam: Respondeo: Illos, de quibus agitur, revera in peccato mortali mortuos fuisse, trans– mitto; illos, de quibus agitur, juxta mentem Judae Macliabaei, mortuos fuisse in peccato mortali, nego. Vis nostri argumenti reponenda in eo est quod Judas Machabaeus, cujus agendi ratio in sacra Scriptura inspirata laudatur, existimavít sacríficía et orationes pro– desse iis qui cum pietate dormitionem .acceperant et ideo optimam habebant repo– sitam gratiam. Jamvero Judas id non existimaret si suffragiis non indigerent. Ergo, juxta mentem ipsius, adest aliqnis status ve! locus purgationis in quo versantur ani– mae defunctorum dum plene a peccatis solvantur. Si autem a me quaeras quomodo Judas Machabaeus id potuit existimare, res– ponsum dabo cum Corluy: «1. 0 ) Lege hoc prollibcbatur ob periculum idololatriae quod, cum in casu Machabaeorum non adesset, potuit talis preaevaricatio nan ita gravis videri; vel 2. 0 ) etiarnsi gravis fuisset, potuit Judas merito sperare Deum mo– rientibus pro sua causa concessisse in extremis debitarn de illo peccato contritionem ut damnationern evaderent. Quae spes erat sufficiens fundarnenturn orandi pro iis defunctis. Simili spe .conceduntur Ecclesiae publica suffragia pessimis etiarn peccato– ribus, dumrnodo aliqua ratione supponi possit ante mortem eos poen.ituisse» (9). Nec dicas: b) Hunc librurn Mac/wbaeorurn non esse canonicurn, nam Protestan– tes ideo negat authenticitatem Libri secundi Machabaeorum, ut existentiam Purga– torii admittere non cogantur. Sed frustra, nam: (6) (7) (8) (9) Epist. Sub catholicae, 6 mart. 1254; DENZINGER, 3047. II Mach., 12, 43-46; cfr. FELIPE DE FUENTERRABÍA, El Purgatorio en la litera– tura judía precristiana, in EstFranc., 57 (1956), 5-40, ubi auctor opinatur in hoc Joco aliquas tantummodo notas accidentales Purgatorii probabiliter con– tineri. II Mach., 12, 40. CORLUY, SPicilegium, t. 1, pag. 267.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz