BCCCAP00000000000000000000547

420 DE NOVISSIMIS, th. 9, n. 758-760 temporalis; hinc inveniri potest horno sine peccato mortali, at non sine reatu poenae temporalis. Notari oportet quod in peccato veniali, non aliter ac in mortali, distingui debeat duplex reatus, culpae scilicet et poenae temporalis; in thesi loquimur de expiatione po-enae temporalis, non vero de ex– piatione culpae; quomodo reatus culpae, peccato veniali correspondens, deleatur, :n Scholion dicemus, ad calcem theseos. 759. Adversarii. l.º) sunt praecipue Protestantes, secundum quos, re– missa culpa, aut melius non imputata, juxta ea quae alibí traduntur, nihil remanet poenae temporalis adhuc luendum (1). 2. 0 ) Protestantes recentiores nomen Purgatorii plane rejiciunt; at, ejus loco, admittunt quemdam statum expiationis post hanc vitam, in qua animae seipsas emundant per acquisitionem novorum meritorum et satisfactionum. Unde consequitur nulla esse pro mortuis facienda suffragia, eo quod eis nihil juvant. 3. 0 ) Ad Graecos autem quod attinet, dicendum est ipsos generatim nomen Purgatorii rejicere, at locum alium intermedium temporaneum admittere, in quo «animae mediae», ut ipsi ajunt, pati debeant post mortero donec a peccatis plene solvantur. Aliqui tamen ínter ipsos videntur negare hunc tertium statum, aut saltero ambigue loquuntur; alii denique «animas medias» in Interno, seu in loco Inferno vicino, collocant, sed ad tempus, ita ut post earum plenam purgationem ad Coelum convolent (2). 760. Censura.- Est doctrina de fide definita Concilium Florentinum: «It'em, si vere poeniteutes in Dei caritate decesserint antequam dignis poenitentiae fructibus de commissis sa– tisfecerint et omissis, eorum animas poenis purgatoriis post mortem purgari» (3). Concilium Tridentinum: «Si quis post acceptam justificationis gra– tiam cuilibet peccat'ori poenitenti ita culpam remitti et reatum aeter– nae poenae deleri dixerit, ut nullus remaneat reatus poenae tempora– lis exsolvendae vel in hoc sdeculo vel in futuro in purgatorio, ante– quam ad regna caelorum aditus vatere possit: a. s.» ( 4). «Cum catholica Ecclesia, Spiritu Sancto edocta ex sacris Litteris et antigua Patrum traditione, in sacris conciliis et novissime in hac aecumenica Synodo docuerit, purgatorium esse, animasque fbi deten– tas, fidelium suffragiis, potissimum vero acceptabili altaris sacrificio juvari, praecipit... ut sanam de purgatorio doctrinam... credi, teneri, doceri et nbique praedicari diligenter studeant» (5). (1) Sic CALvINus: «Cum ex multis blasphemiis constructum sit purgatorium... Clamandum ergo non modo vocis, sed gutturis et laterum contentione, purgatorium exitiale Satanae esse commentum, quod Christi crucem eva– cuat». Inst., lib. 3, c. 5, n. 6; et LUTHERUSH «Purgatorium, et quidquid el solemnitatis, cultus et quaestus adhaeret, mera diaboli larva est». Art. smalcaldici, p. 2, c. 2. (2) Cfr. JUGIE, OP. cit., t. 4, C, 2, a. 4. (3) DENZINGER, 693. (4) DENZINGERI, 840. (5) DENZINGER, 983.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz