BCCCAP00000000000000000000547
DE PURGATORIO, th. 9, n. 756-758 419 PARS TERTIA De receptaculis alterius vitae. Agémus in hac parte: a) ele Purgatorio, in quo animae, a corpore per mortem jam separatae, in judicio particulari inventae non sunt adeo ab omni poena temporali adhuc luenda liberae, ut ad beatitudi– nem destinentur; b) De Inferno, in quo includi debent animae quae in peccato rnortali actuali personali decedunt; et e) De Paradiso, in quo inveniuntur animae beatorum. CAPUT I DE PURGATORIO Agemus: a) de ejus existentia; b) de statu animarum in ipso de• gentium, et e) de modo qua adjuvari possunt. ART. I De existentia Purgatorii. THESIS 9.ª: Existit Purgatorium, seu status in quo animae justae poenas persolvunt pro peccatis nondum in hac vita perfecte expiatis. 757. Status quaestionis.-Anima, a corpore per mortem jani sepa– rata, in judicio particulari inveniri potest digna, aut praemii, aut poe~ nae aeternae; sed inter eas animas, quae sententiam accipiunt absolu– toriam, aliquae dari possunt quibus s.liqua poena temporalis, pecca– tis venialibus nondum remissis, aut peccatis mortalibus jam remissis, adhuc satisfacere oporteat. Hinc quaeritur ubinam hae animae recipiantur antequam ad hea– titudinem admittantur, donec poenam temporalem persolvant. Dicimus in thesi hunc locum esse Purgatorium. 758. Explicatio terminorum.- Purgatorium est zocus et status in quo anima~ detinentur et cruciantur donec totam poenam temporalem, suis peccatis venialibus nondum remissis aut mortalibus jam remis– sis debitam, persolvant, sicque justitia•e divinae satisfaciant. In quo animae justae ... Praesupponimus in hac thesi doctrinam alibi traditam de remissione peccati, secundum quam non statim ac remitti– tur peccatum, eo ipso et necessario remittitur omnis reatus poenae
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz