BCCCAP00000000000000000000547

418 DE NOVISSIMIS, th. 8, n. 755-756 nifestari oportet ante tribunal Christi ut referat unusquisque propria corporis prout gessit, sive bonum sive malum» (9). Stus. Joannes in Apocalipsi: «Et vidi mortuos magnos et pusillos, stantes in conspectu throni, et libri aperti sunt... et judicati sunt mor– tui... secundum opera ipsorum ..., et judicatum est de singulis secun– dum opera ipsorum» (10). Quae testimonia adeo sunt clara ut nulla indigeant declaratione. Ex Traditione.-Patres unanimi consensu hanc doctrinam docent. Speciminis causa accipe unum alterumve testimonium. Stus. Augustinus: «Scimv.s quod omnes adstabimus ante tribu– na! Christi, ut ferat unusquisque secundum ea quae per corpus ges– sit» (11). Stus. Cyrillus Alexandrinus: «Judicium futurum esse post mortuo– rum resurrectionem, divina dicit Scriptura» (12). Ex ratione theologica.- Quilibet horno est tum persona singularis tum pars totius generis humani; oportet igitur ut duplex judicium pa– tiatur: unum_ singulare, quod locum habebit in ipso instanti; alterum vero universale, quod locum habere debet quando ipsa communitas, cujus est pars, judicetur (13). Rationes congruentiae sic exponit Pesch: Conveniens est judiciuhi universale: «a) ex parte Dei, ut viae bonitatis, sapientiae, justit.iae divinae quae in hac vita nos saepe latent, omnibus hominibus ab tis cognoscantur; b) -ex parte Christi, ut ipse coram universo mundo exaltetur, et sicut pro omnibus exinanitus est, ita omnium obsequiuni accipiat et de hostibus suis publicum triumphum agat; e) ex parte hominum, ut omnium bona et mala overa, quae. saeve hominibus in hac vita abscondita manserunt, manifestentur, et justa Dei retributio omnibus appareat» (14). 756. Scholion: De loco judicii universalis.- «Congregaba omnes gen– tes et deducam eas in valle Josaphat, et disceptaba cum eis ibi» (15) Attamen non omnes exegetae in hac re consent!unt. nam vox Jo– saphat nihil aliud significat nisi Deum Judicem; quapropter hac voce non si.gnificaretur locus materialis judicii, sed judicium fore ubi Do– minus judicare censeat. «Tamen probabiliter potest colligi ex Scripturis quod circa locum montis Oliveti descendet (Christus), sicut et inde ascendit, ut idem esse ostendatur qui descendit et qm ascendit» (16). (9) II Cor., 5, 10. (10) Apocal., 20, 12-13. (11) Epist 267, c. 5, n. 16. (12) Adv. Anthropomorphitas, n. 16. (13) Suppl,, q. 88, a. 1, ad l. (14) PESCH, op, cit., n. 719, (15) Joel, 3, 2. (16) Suppl., q, 88, a. 4.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz