BCCCAP00000000000000000000547
DE JUDICIO GENERALI, th. 8, n. 753-755 417 Quoad secundum, aliqui putant sententiam finalem fore sensihiliter proferendam (1). Juxta uniuscujusque opera. Objectum judicii erunt omnia. opera hominum sive bona sive mala; hoc -enim necessarium esse videtur ut sententia justa appareat omnino hominibus. Hinc etiam peccata, per poenitentiam deleta, coram hominibus ap– parebunt; secus ipsis celaretur poenitentia ipsa quam sancti propter peccata commissa egerunt, et nonnihil substraheretur gloria.e. di1)inae quae tam misericorditer sanctos a peccato liberavit; haec tamen pec– catorum publica divulgatio non erit probrosa et ad sanctorum vere– <:undiam, .sed potius ad laudem, ob poenitentiam factam, (2). Adversarii.-Existentiam judicii finalis negarunt Cathari et Albigen– ses, et nostris in diebus negant Rationalistae, Protestantes Liberales et Modernistae. 754.-Censura. - Est doctrina de fide definita. Symbolum Apostol.: «Credo... in Jesum. Christum... qui venturus est judicare vivos et mortuos» (3). Symbolum Athanasianum: «Ad cujus adventum omnes homines re– surgcre habent cum corporibus suis et reddituri sunt de f actis pro– priis rationem; et qui bona egerunt, ibunt in vitam aeternam; qui vero mala, in ignem aeternum» ( 4). Benedictus XII hanc doctrinam definivit: «Definimus insuper, quod secundum Dei ordinationem communem animae decedentium in ac– tuali pecca-to mortali mox post mortem suam ad interna descend.unt, ubi poenis infernalibus cruciantur, et quod. nihilominus, in die judicii omnes homines ante tribunal Christi c1im suis corporibus comparebunt, reddituri de factis propriis rationem» (5). Conc Toletanum XII: «Inde cum sanctis angelis et lwminibus veniet (Christus) ad faciendum judicium redclet imicuia.ue merceclis vropriae debitum, prout quisque gesserit in corpore positus, sive bonum sive malum» (6). 755. Probatur ex Sacra Scriptura.- «Filius .enim hominis 1Jent.urus est in glorza Patris sni cum Angelis suis, et tune reddet unicuique se– cundum opera sud» (7). «Cum autem venerit Filius hominis in majestate sua... congrega– ountur ante eum omnes gentes et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab hoedis» (8). Eamdem doctrinam praedicat Stus. Paulus: «Omnes enim nos ma- (1) Cfr. PALMIERI, op. cit., pag. 136; SUAREZ, De mysteriis vitae Christi, dist. 57, sect. 10, n. 4. (2) Suppl., q. 89, a. 2. (3) DENZINGER, 6 (4) DENZINGER, 40. (5) DENZINGER, 531. (6) DENZINGER, 287. (7) Mt., 16, 27. (8) Mt., 25, 32. MAN. THEOL. D0GM.-28.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz