BCCCAP00000000000000000000547
416 DE NOVISSIMIS, th. 8, n. 750-753 e) Agilitas.- «Seminatur in infirmitate, surget in virtute» _(15), quibus verbis videtur indicari agilitas, seu illa proprietas vi cujus cor– pus movebitur expedite et faene. d) Subtilitas.- «Seminatur corpus animale, surget corpus spiritua– le» (16), quibus verbis indicatur corpus resurgentis aliquo modo par– ticipare naturam spiritus; sicut spiritus cibo et potu non indiget, nec ullam exercet functionem naturalem, sic pariter corpus resurgentis erit veluti spiritus, eique simile. · CAPUT ID DE JUDICIO GENERAL! THESIS 8.ª: Omnes omnino homines post eorum resurrectionem a Christo judicabuntur juxta uniuscujusque opera. 751. Connexio materiae.- Dictum est in thesi superiori onines ho– mines, in fin€ mundi, esse a morte resurrecturos, et quidem cum eo– rum propriis corporibus, ita ut idem sit horno, non tantum quoad animam, sed etiam quoad corpus numero idem, quod nunc gestat. 752. Status quaestionis.-Quaeritur in praesenti utrum haec a mor– te omnium hominum resurrectio rationem habeat ultimae etapae ho– minis, an, e contra, ordinem habeat ad ultimam, d-efinitivam et publi– cam Supremi Judicis sententiam ferendam. In thesi hoc ultimum affirmamus. 753. Explicatio terminorum.-Omnes omnino homines, his verbis indicamus: a) homines adultos, sive fideles sive infideles, qui rationem reddere debent de actibus suis; b) etiam infantes qui ante usum ra– tionis cum baptismo vel sine baptismo decesserunt; ratio est quia, etsi judicium si.t de actibus humanis, -et infantes incapaces fuerint cujus• libet actus humani, tamen et ipsi comparebunt, non quidem proprie ut judicentur, sed ut gloriam judicis videant et ipsi denique, si fuerint baptizati gloriam accipiant, vel privationem gloriae, si baptizati non fuerint. A Christo, non a Deo; judiciaria potestas competit Christo Domi– no non solum secundum quod Deus, sed etiam secundum quod homo est. Judicabuntur. Judicium secum f.ert: a) indagationem seu investiga– tionem causae, et b) sententiae prolationem a competenti auctoritate. Quoad primum, nihil erit discutiendum, cum, in judicio particulari, umuscujusque hominis sors determinata jam fuerit. (15) IbicI.. (16) lbid.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz