BCCCAP00000000000000000000547

DE NATURA RESURRECTIONIS, th. 7, n. 74!!-750 415 meriti, praemium accipiant vel poenam. Jamvero ad hoc omnino re– quiritur ut haec ipsa caro, et non alía, resurgat. Ergo... Haec ipsa doctrina videtur confirmari ex cultu reliquiarum, et ex ipsa pietate qua Ecclesia corpora et cinera defunctorum custodit et colít; si enim non ipsam materiam, sed aliam, crederet surrecturam, ad quid erga corpora tanta veneratio? 749. Objectiones quae, in praesenti, contra nostram doctrinam conflantur, sunt duae: a) Quod in casu anthropophagiae, eadem numero materia, quae fuit Petri, facta est Pauli; ac proinde Petrus et Paulus non poterunt cum eadem numero materia resurgere. b) Quod post mortem hominis, corpus resolvitur in elementa chemica, ex quibus nutriuntur vegetalia; ex vegetalibus autem aluntur animalia, quae deinde mandu– cantur ab homine; unde eadem elementa chemica unam eamdemque substantiam constituunt quae multis hominibus successive inservierunt; quomodo enim omnes et singuli homines cum eadem numero materia resurgent, si omnes et singuli eamdem numero habuerunt? ... Respondeo: al Utraque difficultas falso nititur supposito, nempe quod anthropo– phagi nonnisi carne humana alantur, et quod vegetalia et animalia nonnisi ex cada– veris humani elementis nutriantur; quod quam absurdum sit, nemo est qui non videat. b) Juxta recentiores physiologos materia hominis continuo mutatur, ita ut cor– pus humanum saltero intra septem anno,; totaliter renovetur ; porro, haec materiae renovatio non aufert nec destruit in homine unitatem numericam corporis, quod semper ide>m per.severat. Jamvero ad veritatem resurrectionis nul!o modo requiritur ut tota materia, quam habuit horno, iterum assumatur, sed sufficit ut aliquid resus– citetur de materia quam prius habuit ; quo in casu, si difficultas non plnne eva– nescit, saltero non parum minuitur ; nam nemo probare poterit umquam duos ho– mines per totam eorum vitam eamdem numero materiam gestasse. «Sic igitur non requiritur ad hoc quod resurgat hamo idem numero, quod quid– quid fuit materialiter in eo secundum totum tempus vitae suae resumatur, sed tan– tum ex ea quantum sufficit ad complementum debitae quantitatis» 02). 750. Scholion: De dotibus corporum resurgentium. a) Incorruptio.- «Mortui resurgent incorrupti, et nos immutabi– mur» (13); haec corporum incorruptio in eo erit quod corpora resur– gentium nullam molestiam patiantur quae ad eorum ruinam et des– tructionem conduceret. Corpus tamen damnatorum erit quidem incorruptibile, at non im– passibile; quomodo, aut qua ratione, haec damnatorum incorruptio ob– tineatur a Deo, an scilicet per remotionem causarum intrinsecarum dissolutionem postulantium, vel per remotionem causarum extrinseca– rum, prorsus incertum manet. b) Claritas.- «Seminatur in ignobilitate, surget in gloria» (14), quibus verbis designatur claritas seu decus et ornamentum quoddam quo corpus erit veluti fulgidum et gloriosum. Corpus tamen damnatorum, etsi integrum quoad ejus essentialem et lntegralem perfectionem, decore carebit eritque animo desperatum et in malo obstinatum. (12) Contr. Gent.. lib. 4, c. 81. (13) I Cor., 15, 51 sqs. (14) Ibid.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz