BCCCAP00000000000000000000547

18 DE DEO UNO, th. 3, n. 20-22 sed simul ctocuerunt notiones rerum universalium immediate videri ah homine in ideis archetypis divini intellectus (10). Existentia denique Dei, cum non sit objcctum sensibile, esset, ju:x-ta ipsos, veritas per se et immediate cognita a quolibet humano intellectu in ipsis ideis divinis. e) Ontologista etiam dici dcbet Stus. Anselmus (11), cujus argumen– tum ad demonstrationem existenti2.e Dei famosissimum exstat in Theo– Jogia et Philosophia Naturali; dicit enim quod hace propositio: «Deus est», est per se nota. non tantum quoad se, sed etiam quoad nos, quate– nus scilicet praedicatum ita convenit subjecto ut sufficiat ponere ter– minas ut statirn eorum composltio et convenientia nobis appareant. Unde clare admodum ait Buonpensiere: «Consistit hoc systerna in affirmando quod Deus primum ontologicum, sit quoque primum quocl cadit in mentís nostrae cognitionem» _(12). Sensus nostrae theseos huc redit: Dum in hac terra vivimus, et su– mus, unica naturalis nostra Dei cognito est mecliata, mediant-e scilicet aliquo objecto creato intermedio, quod, prius visum, ducit nos ad cog– nitionem Dei. 21. Censura.- Propositiones Ontologistarum, juxta declarationem S. Congregationis S. Officii, tuto tradi non possunt (13). «Immediata Dei cognitio, habitualis saltem, intellectui humano es– sentialis est, ita, ut sine ea nihil cognoscere possit, siquidem est ipsum lumen intellectuale.» «Esse illud, quod in omnibus et sine quo nihil intelligimus, est esse divinurn.» «Universalia a parte rei considerata a Deo realiter non distinguuntur.» «Cognita Dei tanquam entis simpliciter notitla omnem aliam cogni– tionem erninenti modo involvit,, ita ut ver eam omne ens, sub quocum– que respectu cognoscibile est, implicite cognitum habeamus.» Propositiones Rosminii fi.Ierunt ab Ecclesia damnatae: «In ordine rerum creatarum immediate manifestatur humano in– tellectui aliquid divini in se ipso, hujusmodi nempe quod ad divinam naturam pertineat.» «Esse indeterminatum, quod procul dubio notum est omnibus in– telligentiis est divinum illud quod homini in natura manifestc:tur.» «Esse quod hamo intuetur, necesse est ut sit aliquid entis necessa– rii et aeterni, causae creantis, determinantis ac finientis omnium en– tium contingentium; atque hoc est Deus>> (14). 22. Probatur ex Sacra Scriptura.-a) Imprimis dicendum est quod in Sacra Scriptura nullibi inveniatur haec immediata Dei cognitio ad- (10) (11) (12) (13) (14) BTTANrHERAU, Psvchol., sect. l. n. '36: GIOBERTI. Intror!1izione allo sttidio della filosofi:1, vol. 1, c. 3; UBAGHS, Theodiceae elementa, n. 14, 112. 113; RosMINI, Teosojia, -:01. 4, n. 2 sqs.: LAFORET, Les dogmes catholiq1ies, lib. 1, c. 2. In Proslorno, c. 2, PL., 158, 228. De Deo Uno, pag. 97. DENZINGER, Hl59 et RQS. DENZINGER, 1891, 1894, 1895. Praeterea Beg1iini et Beg1iardi damnati sunt in Concilio Viennensi, DENZINGER, 475.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz