BCCCAP00000000000000000000547

DE NATURA RESURRECTIONIS, th. 7, n. 744-746 413 ART. II De natura resurrectionis mortuorum THESIS 7.ª: Omnes homines resurgent cum eorum propriis corporibus, non tantum specifice, sed etiam numerice iisdem. 744. Connexio materiae.-Jam constat de facto resurrectionis oin– nium omnino hominum; nunc autem de natura hujus resurrectionis inquirendum restat. 745. Status quaestionis.-Quaeritur igitur utrum homines resurgere habeant cum iisdem numero corporibus quae prius habebant, an alils, ets1 specifice iisdem; aliis verbis, quaeritur utrum haec caro et haec ossa et haec uniuscujusque compago resurgere debeant, eadem numero, an alia caro, etsi specifice eadem. Respondemus in thesi primum affirmando; notare tamen oportet non levem adesse disputationem inter theologos catholicos circa iden– titatem corporis resurrecturi; nam juxta aliquos, quos inter enume– randus est Durandus (1), ad identitatem numericam corporum resur– gentium requiritur et sufficit identitas ipsius anim.ae, non vero iden– titas ipsius corporis; et ratio eorum praecipua consistit in ea quod, jux– ta doctrinam thomistam, anima rationalis, utpote forma substantialis, dat materiae primae non solum vivere, sed etiam esse corporeum, immo et esse hunc hominem et hoc animal; quapropter si eadem numero ani– ma iterum uniatur materiae primae, rursus ei tribuet omnes determi– nationes et notas individuales quas indidit materiae primae cui olim fuerit unita. l\.lii, e contra, requirunt identitatem animae et ipsius corporis sen materiae quae prius exstitit (2); quam sententiam et nos amplectimur, quia eam conformiorem esse censemus fontibus revelationis et dic– tis Patrum. 746. Adversarii.- Origenes docuit corpus post resurrectionem orga– nis carere. Modernistae, juxta quos: «Dogmata fidei retinenda sunt tantum– modo ju:rta sensum practicum, id est tamquam norma praeceptiva agendi, non vero tamquam norma credendi» (3). (1) In IV. d!st. 44, q, 1; BILLOT, op, cit., th. 13; VAN DER MEERSCH, in CollBrug., t. 15, pag. 691-694; MAZZELLA (H.). OP. cit., n. 713; A. MICHEL, Les Jins dernieres, 1927, pag. 138-140. Cfr. de hac quaest!one F. SEGARRA, De identitate corporis mortalis et corporis resurgentis; HUGON, in Rev– Thom., 1921; Tract. Dogmat., t. 3, pag. 849; RAMIREZ, O. P., in C!enTom., 1925, pag. 274 sqs,; HERIS, º· P., in RevScPhTh.. 1929. (2) SUAREZ, De mysteriis vit. Ghristi, disp. 44, sect. 2; BERAZA, op. cit., pag. 645-653; PESCH, op. cit., t. 9, n. 637-688; LEPICIER, OP. cit., pag. 426 sqs.; HuGDN, op. cit., pag. 848; MuNCUNILL, Tract. De Deo Greatore et de no– v;,.ssimis, pag. 631-650, etc. (3) DENZINGER, 2026.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz