BCCCAP00000000000000000000547
412 DE NOVISSIMIS, th. 6, n. 741-743 te Christi peccatum deletum est. Ergo poena non debet esse aeterna, et ideo convenienter fit resurrectio corporis (19). 4.º) Ex doctrina de Chrjsto-capite. Membra debent esse capiti con– formia. Sed Christus, qui est caput, vivit in aet,ernum, et quidem in corpore et anima, quia Christus jam non moritur. Ergo et homines, qui sunt ejus membra, vivere debent in corpore et anima, et ideo oportet quod sit resurrectio carnis (20). 742. Scholion I: De tempore resurrectionis.- Juxta doctrinam catho– licam tenendum est resurrectionem mortuorum tune locum habere quando finem habeat universus mundus; quando autem haec sint, oc– cultll1n manet mysterium, quod non est in potestate hominis scire, nec per revelationem manifestum est: «Non est vestrum nosse tem– pora uel momenta quae Pater posuit in sua potestate» (21). 7,rn. Scholion II: De chiliasmo quid dicendum.- Chiliastae docue– runt Christum, post finem mundi, esse venturum et gloriase per mille annos esse regnaturum cum sanctis qui resm:gent et cum animabus justis adhuc viventibus. Ju:xta aliquos (Ebionitae, Cerinthiani, etc.) regnum illud erit de– liciis sensibilibus et voluptatibus carnis plenum (Chilia,,mus crassus); juxta alios vero, nonnisi deliciis puris et honestis homines fruentur (Chiliasmus subtilis); sic nonnulli Patres, Papias, Irenaeus, Tertullia– nus, Lactantius, etc.... (22). Crisis.-Chiliasmus inadmissibilis est: a) Crassus, quia aperte contradicit Scripturae testimoniis: «In re– surrectione enim neque nubent neque nubentur. sed erunt sicut An– geli Dei in coelo» (23). b) Subtilis, quia caret solido fundamento et manifeste contradicit testimoniis sacrae Scripturae; primum, quia omnia quae in sui favorem adducunt Chiliastae ex Apocalipsi, aliter interpretari debent; secun– dum, quia non datur tempus intermedium inter resurrectionem mor– tuorum et adventum Judicis; resurrectio enim mortuorum et adven– tus Christi erunt «in novissimo die» .(24). Ad Patres autem quod attinet, dicendum est ipsos non absolute, sed opinative locutos fuisse, et ab aliis impugnatos. (19) (20) (21) (22) (23) (24) Suppl., q, 75, a. 1, ad 3. Suppl.. q, 75, a. l. Act. Apost., 1, 7. . . ,, Cfr. PESCH, n. 695 sqs.; GRY, Le millenarism:e ,.,,an:1 son veloppements, 1904; BARDY, in DTC., art. Millenarisme. Mt.. 22, 30; ad Rom., 14, 17; I ad Cor., 15, 50. Joa1t., 6, 40, et Joan, 12, 48. origine et ses de•
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz