BCCCAP00000000000000000000547

DE EXISTENTIA RESURRECTIONIS, th. 6, n. 741 411 b) Ex efficacia redemptionis: «Sicut in Adam. omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur; unusquisque in ordine suo: pri– mitiae Christus, deinde it qui sunt Christi» (11). e) Ex vita -et moribus fidelium: «Si. omnino mortui non resur– gunt..., ut quid et nos periclitamur omni hora?» (12). d) Ex comparatione seminis, <<quod non vivificatur nisi prius. mo– riatur» (13). Ex Traditione.-Sancti Patres, jam a primis Ecclesiae teinporibus, hoc dogma nobis tradunt tamquam fundamentale religionis christia– nae, et verbi.s clarissimis et dissertis illud ostendunt. Stus. Polycarpus: <<Qui... dixerit nec resurrectionem nec judicium esse, hic primogenitus est Satanae» ( 14). Athenagoras integrum librum composuit cujus titulus: De resurrec– tione mortuorum, in quo possibilitatem, convenientiam -et necessita– tem probat resurrectioni.s. Minucius Felix eamdem veritatem demonstrat ex his quae fiunt in natura: «Sol demergit et nascitur, astra labuntuz: et re.deu.nt , flores occidunt et reviviscunt, post senium arbusta frondescunt, semina non– nisi corrupta revirescunt: ita corpus in sepulchro, ut arbores in hiber– no» (15). Necesse non est alia testimonia n::citare, quandoquidem res sit cla– rissima (16). Ex ratione theologica.--Sola ratio naturalis non potest demonstrar-e factum resurrectionis; at, supposita revelatione, potest ejus conve– nientiam suadere, -et r-evera: l.º) Opera, sive bona sive mala, non solum ad animam, sed etiam ad corpus pertinent. Unde conveniens est quod etiam corpus praemium gloriae accípiat aut poenam damnationis. «Operatio, ait Stus. Thomas, est conjuncti, non tantum animae. Et quia operanti debetur operis merces, oportet quod ipse hamo compo– situs ex anima et corpore, operis sui mercedem accipiat» ( 17). 2.º) Ex notione animae formae corporis. Anima rationalis natura– liter unitur corpori. Jamvero quod naturale est, non potest in perpe– tuum violehtari. Cum igitur anima rationalis sit immortalis, et ejus natura unionem cum corpore postulet, sequitur quod convenienter re– surgat corpus et ejus formae uniatur (18). 3. 0 ) Ex opere Christi. Mors est -effectus et po-ena peccati. Atqui mor- (11) (12) (13) (14) (15) (16) (17) (18) I cor.. 15, 20-25. !bid., 29-34. Ibid., 35-44; cfr. L. SIMEONE, Resurrectionis justorum doctrina in epistolis Sti. Pauli (Romae, 1938); P. MAGNIEU, La resurrection des morts d'aprés la premiére epitre aux Thesaloniciens, in RevBibl. (1907), 349-32. Ad Phil., 7, 1; PG., 5, 1012; Journel, 74. Octavius, 34; Journel, 272. Cfr. testimonia plura apud PEScH, op, cit., n. 685; HERVE, op, cit., n. 629-630. Suppl., q. 75, a. 1, ad 3. Contr. Gent., lib. 4, c. 79.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz