BCCCAP00000000000000000000547

410 DE NOVISSIMIS, th. 6, n. 738-741 bet resurgere a mortuis; r-esurget tam-en corpus, in pulverem, a quo exivit redactum; sed melius dicitur hominem resuruere, eo quod anima, post mortem adhuc existens, denuo r-eassumit corpus, illudque vivificat. Resurgere. Haec vox non invenitur apud auctores profanos, saltem ea significatione qua nunc accipitur; et significat: a) active: actionem qua Deus, ornnipot-enti sua virtut-e, omnes ho– mines revocaturus -est ad vitam, singulis restituendo corpora quae prius habuerunt, eaque uniendo animae propriae per quam denuo infor– mentur. b) passive; ipsam restitutionem corporis, amissi per mortem, ejus– que unionem substantialem cum anima. 739. Adversarii.---Factum resurrectionls mortuorum negarunt olim Sadducaei (1), Gnostici, Manichaei, Anabapti~tae, sociniani, et nostris in diebus Materialistae, Rationalistae, Pantheistae. 740. Censura.- Est doctrina de fide definita. Symbolum Apostol.: «Credo... resurrectionem mort.uorum» (2). Symbolum Athanas.: «Ad cujus adventum, omnes homines resurge- re habent cum corporibus suis» (3). Concilium Toletanum XI: «Confitemini vera.m fieri. resurrect:ionem carnis omnium mortuorum» ( 4). Benedictus XII: «In die judicii omnes homines ante tribunal Chris– ti cum suis corporibus comparebunt, reddituri de factis propriis ra– tionem» (5). Utrum autem resurgant etiam pueri, sine bautismo decedent-es, se– cundum aliquos (6) non est de fide definit.um ; quae tamen exceptio nullam videtur habere probabilitat-em, maxime si ad locutiones Conci– liorum et ipsius Revelationis attendatur. 741. Probatur ex Sacra Scriptura.- «De resurrectione autem mor– tu ormn non legistis quod dictum est a Deo dicente nobis: Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob? Non est Deus mortuorum, sed viventium» (7). «Et procedent qui bona fecerunt, in resurrectionem vitae; qui vero mala egerunt, in resurrectionem judicii» ( 8). «Et ego resuscitabo eum in novissimo die» (9). Sanctus Paulus hanc doctrinam saepissime inculcat et repetit, eam– que probat: a) Ex resurrectione Christi: «Si autem vraedicatur quod resurre– xit a mortuis, quomodo quidam dicunt in vobis quoniam resurrectio mor– tuorum non est?» (10). (1) Mt., 22, 23; Act. Apost., 24, 21. (2) DENZINGER, 6. (3) DENZTNGER, 40. (4) DENZINGER, 278. (5) DENZINGER, 531. (6) Cfr. HUARTE, op. cit., pag. 647. (7) Mt... 22, 31-32. (8) Joan., 5, 28. (9) Joan.. 6, 55. (10) I Cor., 15, 12.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz