BCCCAP00000000000000000000547
DE EXISTENTIA RESURRECTIONIS, th. 6, n. 735-739 409 e) Conversio judaeorurn, quae obtinebitur praecipue per Eliae pre– dicationem: «Caecitas ex parte contiait. in Isra.el, donec plenitud.o gen– tium intraret, et sic omnis Israel salvus fiet, sicut scriptum, est; ve– niet ex Sían, qui eripiat et avertat imIJ.iet.atem a J..acob» (10). f) Prodigia magna in caelo et in terra: «Sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de caelo, et virtutes caelo– rum comrnovebuntur» (11). «In terris pressura gentium prae contusione sonitus maris et fluc– tuum, arescentibus hornin'lbus prae timare et exspectatione, quae super– venient universo orbi» ( 12). Quae omnia, quando erunt, non constat, nec ex illis certo cognos– ci potest :empus adventus Domini (13). CAPUTII DE RESURRECT1ONE MORTUORUM Agemus in hoc capite: a) De existent.ia resurrectionis mortuorum, et b) de ejus natura. ART. I De existentia resurrectionis THESIS 6 ª' Omnes omnino homines resurgent. 736. Connexio materiae.-Non tantum mundus universus secunduin ejus praesentem formam evacuabitur et per ejus renovationem res– taurabitur, sed etiam corpora hominum resurgent, et denuo, substan– tialiter unita cum eorum animabus propriis, compositum humanum efformabunt. 737. Status quaestionis.-Hinc quaeritur utrum homines resurgere habeant a mortuis ita ut, animae, a corpore per mortero separatae, rursus vivificent corpus ipsum quod ante mortem vivificarunt; quaestio est in praesenti de facto resurrectionis, non vero de ejus natura. 738. Explicatio terminorum.- Omnes, id est, nullo excepto, eorum qui morti subjecti fuerint; nam, uti ex praecedentibus constat, univer– salitas mortis ex revelatione satis non colligitur, praecipue ex textibus objectis in quibus videtur, in fine mundi, aliquos vel multas esse rap– turos obviam Christo in aera. Romines. Cum anima rationalis sit immortalis, ipsa necesse non ha- (10) Ad Rom., 11, 25. (11) Mt., 24, 29. (12) Luc., 21, 25. (13) Suppl., q. 73, a. 1; q. 77, a. 2.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz