BCCCAP00000000000000000000547

408 DE NOVISSIMIS, th. 5, n. 731-735 Sacra igitur Scriptura non loquitur de annihilatione, sed de ej_us innovatione in melius. 732. Certitudo finis.- Hanc mundi innovationem esse certam, nemo est. qui in dubium revocare possit, nam saepe in revelatione loquitur de consummatione saeculi. quae locum habebit «cum tradide.rit (Christus) regnum Deo et Patri: cum evacuaverit omnem vrincivatum et potestatem et virtutem. Oportet autem illum regnare, donec omnes inimicos sub pedibus ejus. Novissima autem i.nimica destruetur mors» (3). l'er ignem.- Hanc mundi innovationem esse per ignem, constat ex verbis Sti. Petri: «In quo (in die scilicet Domini) caeli magno ímpetu transtent; elementa vero calare solve11tur; terra autem et quae in ipsa sunt opera exurentur... per quem caeli solventur, et elementa ignis ardore tabescent» ( 4). 733. De tempore quo finis erit.- Apostolis interrogantibus de fine mundi quando haec erunt, Christus respondit: «De die autem illa et hora nema scit, neque angeli caelorum, nisi solus Pat.er» (5). 734. De natura mundi innovati.- Nihil certo constat. 735. De signis hanc conflagrationem annuntiantibus. a) Praedi– catio evangelii in universo mundo: «Et praedicabitur hoc evanaeiium. regni in universo orbe, in testimonium gentibus; et tune veniet con– summatio» (6). Utrum autem statim post praedicationem evangelii in universo or– be veniat consummatio, non constat. b) Apostasía generalis a fide, quae in eo erit ut homines disce... dant a Deo et a Christo, et Ecclesiam suam totis viribus abolere conen– tur; haec a Deo discessio tanta erit ut «homo peccati, filius perditio– nis... in templo Dei sedeat, ostendens se tamquám sit Deus». c) Adventus Antichristi, qui non e.st personificatio quaedam col– lectiva, sed horno quidam singularis: hamo peccati, filius perditionis. appellatur (7). d) Adventus Eliae et Henoch qui pugnabunt, antequam veniat Christus Judex. contra ejus impugnatores: «Ecce ego mit.tam vobis Eliam -:,rophetam, antequam veniat dtes Doniini magnus et horribilis. Et con– vertet cor patrum ad filias et cor filiorum ad! patres eorum, ne forte veniam et percutiám terram anathemate» (8). «Henoch iranslatus est in Paradisum ut det gentibus poeniten– tiam» (9). (3) J ad Cor., 15. 24-26. (4) JI Petr.• 3. 10 sqs. (5) Mt., 24. 36. (6) Mt., 24, 14. (7) Cfr. RrGAUX. 1/homme du peché dans Saint Paul, in EphTheolLov., 6 (1929). 5-22. (8) Malach.. 4. 5-6. (9) Eccl., 44, 16.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz