BCCCAP00000000000000000000547

DE FINE l\IDNDI, th. 5, n. 728-731 407 non possunt simpliciter egredi e loco in quo jnveniuntur, quia per ju– dicium particulare ad unum vel ad alium locum deputantur. Ani– mae vero quae sunt in Purgatorio, exeunt e Purgatorio post earum purgationem. Deo tamen permittente, egredi possunt sive ad eruditionem homi– num (animae sanctae), sive ad terrorem excutiendum (animae dam– natae), sive ad suffragia expetenda .<animae Purgatorii) (17). 729. Scholion IV: De apparitionibus.--Animae, quae hominibus vi– dentur apparere, non sunt ipsae animae, sed angeli qui earum nomi– ne apparent vel loquuntur, nisi virtute divina id fuerit eis specialiter concessum. Nec possunt animae, sicut Angeli, corpus aliquod assumere, quo appareant, quia anima, utpote forma substantialis corporis, nequit alia corpora movere nisi mediante suo proprio corpore. Denique, etsi animae, permissione divina, e suis receptaculis egre– diantur, non tamen diminutionem poenae vel gloriae accipiunt, quia gloria aut poena eis non provenit ex occupatione loci, sed ex deputa– tione ad talem locum in quo gaudere vel dolere debent. PAR.S SECUNDA De mundi novissimis. 730. Connexio materiae.-Non soluin singuli homines finein habent, verum etiam universus mundus finietur; quapropter agendum nobis est de novissimis mundi, et quidem, a) de fine mundi; b) de resurrectione mortuorum, et e) de judicio generali. CAPUT I DE FINE MUNDI THESIS 5.ª: Universus mundus finem habebit per ignem. Quae omnia non indigent nisi simplici declaratione. 731. Finis mundi.-Quod mundus finem habeat, non sibi vult quod niundus penitus evertatur, seu totaliter annihiletur; sensus enim doc– trina-e catholicae est quod mundus non perseveret in esse secundum formam quam nunc habet: «Novas vero caelos et novam terram se– cundum promissa ipsius exspectamus, in quibus justitia habitat» (1). Et in Apocalipsi: << Vidi caelum et terram novam; primum enim caelum et prima terra abiit» (2). (17) LEPICIER, Dell'amnima humana separata dal carpo, Vlcenza, 1945, 1, n. 5. (1) II Petr., 3, 10 sqs. (2) Apocal., 21, l.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz