BCCCAP00000000000000000000547

DE JUDICIO PARTICULARI, th. 4, n. 723-725 405 Eumdem errorem videtur propugnare Rosminius: «Ipsius _(animae) conditio similis dici potest statui tenebrarum et somni sempiter– ni» (3). b) Schism~tici Orientales, secundum quos nec praemium bonis, nec poena ~amna~1s, saltem totaliter, elargitur, nisi post diem judicii; po– test emm amma adhuc in bono proficere, sive precibu.s Ecclesiae li– berari; quare nec boni plene beatificantur in coelo nec mali in Inferno plene cruciantur; hoc autem continget post diem judicii universalis (4). 72-1. Censura.- Est doctrina saltE:m implicite definita; d€finitum enim est bonos, rnox post mortem, videre essentiam divinam. malos vero ad inf€rna d-escendere, ubi poenis infernalibus cruciantur. · Jamvero si boni gloria caelesti fruuntur, et malí poena damnationis mox post mor– tem cruciantur, ideo est quia eorum sors jud1cio particulari decreta est. Benedictus XII: «Definimus quod ani,mae sanctorum omnium... in quibus nihil purgabile fuit, quando decesserunt (aut) dece.dent, v.eI si tune fuerit aut erit aliquid purgabile in eisdem, cum post mortem suam fuerint purgatae... rnox post mortem suam et purgationem t actarn in illis qui purgatione hujusmodi indigebant..., viderunt et vident divinam essen– tiam visione intuitiva ... Definirnus insuper quod... animae decedentes in actuali peccato rnortali, mox post mortem suam ad Interna descendunt, ubi poenis infernalibus cruciantur» (5). Conciliurn Florentinum eamdem doctrinam definivit contra Grae– cos (6), €t Joannes XXII (7). In Concilio Vaticano praeparntus erat canon: «Post mortem, quae est vitae nostrae terminus, mox ad Dei tribunal sistimur, ut referat quis– que propria corporis, prout gessit, sive bonum sive malum, neque ullus post hanc mortalern vítam relinquitur locus poenitentiae acl justificatio– nem» (8). Praeterea doctrina Rosminii damnata fuit a Leone XIII: «In statu naturali anima defuncti exsistit perinde ac non exsisteret: cum non pos– sit ullam super se ipsarn reflexionem exercere, aut ullam habere sui conscientiam, ipsius conditio similis dici potest statui tenebrarum perpe– tuarum et somni sempiterni» (9). 725. Probatur ex Sacra Scriptura.- In Sacra Scriptura nihil dicitur explicite de judicio particulari; at ,existentia judicii particularis facile colligitur ex illis testimoniis in quibus explicite affirmatur bonos, mox post mortem, praemium esse recepturos, malos vero poenam damnatio– nis secundnm uniuscujusque merita aut demerita. «Facile est coram Deo in die obitvs retribuere unicnia.ue secu.ndum vias suas» (10). (3) DENZINGER, 1913. (4) JUGIE, op, cit .. t. 4, pag. 22-80. (5) DENZINGER, 530. (6) DENZINGER, 693. (7) DENZINGER, 3049. (8) GRANDERATH, Act. et Decret. Conc. Vatic., CollLac., 7, 564. (9) DENZINGEit, 1913. (10) Eccl., 11, 28.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz