BCCCAP00000000000000000000547
404 DE NOVISSIMIS, th. 4, n. 721-723 omnium in fine mundi, sed de debito moriendi, quod sane est universa– le (5). Utraque sententia sustineri potest (6.) CAPUT 11 DE JUDICIO PARTICULAR! THESIS 4.ª: In ipso mortis instanti anima rationalis a Deo judicatur et ejus sors semel pro semper determinatur pro merito aut demerito operum. 721. Status quaestionis.-Quaeritur in praesenti utrum anima ra– tionalis, a corpore separata et ad vitam perpetuam, juxta suam naturam jam ingressa, relinquatur libera, et a quolibet judicio aliena, et sic im– mortalitatem consequatur, an, e contra, judicio cuidam particulari sub– datur, cujus vi sors ejus beatitudinis vel damnationis immutabiliter de– terminetur. Sententiam catholicam propugnamus in thesi. 722. Explicatio terminorum.-- Judicium est actus justitiae qua, cog– nita causa, a competenti auctoritate fertur sententia absolutionis vel damnationis. Judicium, apud nos, praesupponit cognitionem causae, examen tes– tium, depositiones partium et similia; causa jam cognita, sententia a ju– dice profertur, et quidem secundum merita. Quia agitur in praesenti de judicio divino, nullum ex his praere– quisitis necessarium est, quia Deus tali inquisitione non indiget, et quia anima cognitionem habebit clarissimam factorum suorum. A Deo, id est, a Christo, judice vivorum et mortuorum. In ipso mortis instanti, id est, statim post morkm. 723. Adversarii. a) Chiliastae, secundum quos animae, statim post mortem, dubiae permanebunt de propria earum sorte usque ad diem judicii generalis; sic inter alios ipse Lactantius: <<Nec tamen quisquam putet animam post mortem protinus judicari. Nam omnes in una communi custodia detinentur, donec tempus adveniat, qua ma– ximus judex meritorum faciat examen. Tune quorum probata juit justitia, in praemium immortalitatis accipient; quorum autem peccata et sceiera detecta fuerint, non resurgent, sed cum iisdem in easdem tenebras recondentur ad certa supplicia destinati» (1), Sic etiam Novatores, inter quos Calvinus: «Omnia teneri suspensa, donec Christus appareat Redemptor» .(2). (5) Cfr. CORNELY, in h. 1; CORLUY, Spicilegium dogmat. bibl., t. 1, pag, 332 sqs.; PRAT, La Theologie de s. Paul, t. 1, pag, 109 SQS. (6) Cfr. OGARA Los justos de la última generación, ¿morirán o no morirán?, inEstEcl., 4 (1925), 154-177; SACRAE THEOL0GIAE SUMMA, IV, De Novissi– mis, n. 21-24. (1) Inst., lib. 7. c. 21: PT,.. 6, 802. (2) Cfr. Jnst., lib. 3, c. 25, n. 6.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz