BCCCAP00000000000000000000547
DE EXISTENTIA DEI, th. 3, n. 19 17 videmus et intuemur, verum etiam haec Dei cognitio tam essentialis est nostro intellectui ut sine ipsa nihil cognoscere valeamus; assignant enim rationem: quia-dicunt-, haec immediata Dei cognitio est ipsum lumen intellectuale. Quapropter consequens est ut illud principium statuant a qua omne systema eruitur: <(Esse illud quod in omnibus et sine qua nihil intelligi– tur, est esse divinum» _(4). Uti vides, in sententia Ontologistarum essentia divina directe et im– mediate intellectui nostro conjungitur quin ullum mediet objectum ipsam inter et nostram facultatem; immo necesse est ut ipsa essentiae divi– nae intuitiva cognitio mediet in ratione objecti visi ut caetera cognos– camus. Quod si aliquo exemplo illustrare vellemus, nullum aliud forsan in– veniremus praeter exemplum lucís solaris; nihil profecto ínter ipsum solem et nostram facultatem intercedit; quapropter solem nude et aperte contemplamur; et hace lucís solaris visio tam necessaria est nobis ad reliquas creaturas contemplandas ut sine ipsa nihil, cum ipsa autem omnia intueamur. Hunc errorem prae oculis habebat Stus. Thomas quando scribebat contra illos Anomaeos qui saec. IV et V aliquando dixerant <(quod pri– mum quod a mente humana cognoscitur, etiam in hac vita, est ipse Deus, qui est veritas prima, et per hunc omnia alia cognoscuntur» (5). b) Saeculo IV EunomiUs, Aetii discipulus, prima videtur jecisse fun– damenta Ontologismi rigidi. Dicit enim nos videre Deum intuitive, et suam essentiam, non alíter ac ipsum Deum, comprehendere etiam in hac terra (6). e) Saeculo XIII Ontologismus auctorem habuit Henricum Ganda– vensem, juxta quem Deus esset primum objectum cognitum ab intellectu humano, et per illud intellectus humanus caetera omnia cognosceret (7). d) Saeculo XIV error Eunomii et Henrici renovatus fuit a Beguardis et Beguinis, haereticis a Clemente V damnatis in Conc. Viennae Gallia– rum celebrato; inter alia ha"c docebant: quod <(quaclibet intellectualis natura in seipsa est naturaliter beata, quodque anima non indiget lu– mine gloriae ipsam elevante ad Deum et eo beate frnendum» (8). Saeculo XVII rursus hic error fuit reassumptus a Malebranche cujus systema fusius erit exponendum sequentibus verbis (9). Inquirens liialebranche o:-iginem idearum universalium quas mente habemus, et terminum objectivum qui ipsis respondet a parte rei, dixit quod anima nostra videat visu directo et immediato ipsas divinas ideas archetypas divini intellectus; anima igitur nostra, has ideas videns, videt etiam omnes intelligibiles veritates in illis repraesentatas. Deus igitur quatenus est Forma Idealis Archetypa omnium rerum, direct,j et immediate a nostro intellectu intuetur, et est objectum imme– diate praesens et primo cognitum; in ipso etiam noster intellectus videt quaecumque intelligibiliter cognoscit; existentia Dei est proinde veritas per se nota, nostro intellectui directe et immediate apparens. Hanc sententiam Malebranchii aliquantulum emollierunt recentiores Ontologistae, Brancherau, Gioberti, Ubaghs et alii, juxta quos horno cognosceret singularia sensibilia per conversionem ad ph::rntasmata; (4) DENZINGER, 1660. (5) In Boet.. De Trinitate. q. 1, a. 3. (6) Cfr. SÓCRATES, Hist. Eccl., lib. 4, c. 7. (7) Swnma, a. 22. e¡. 2, fol. 130. (8) DENZINGER, 475. (9) l\lALEBRANCHE, De la recherche de la vcrité, lib. 3, c. 2-6. MAN. TIIECJL. DOGM.-3.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz