BCCCAP00000000000000000000547
DE CONDITIONE ANIMAE SEPARATAE, th. 3, n. 718-720 403 «Quid prodest hornini si rnundurn universurn lucretur, anirnae vero suae detrimenturn patiatur?» (5). Quae omnia tam clara sunt in Sacra Scriptura ut nulla majori declaratione indigeant; tata pra-edicatio Christi in ea est ut, dum prae– s-ens vita agitur, vitam aet-ernam futuram comparemus. Ex ratione theologica. a) Consensus unanimis omnium omnino populorum id ipsum suadet: mors non est terminus omnis realitatis, sed post mortem homines vel beatitudine erunt felices, vel poena aeterna. punientur pro merito suorum operum. b) Rationes, quae ostendunt spiritualitatem et immortalitatem ani– mae, nostram thesim etiam demonstrant. Cfr. tract. de Deo Creante. 719. Scholion I: Quaenam sit conditio animae a corpore separatae. a) Anima rationalis, a corpore separata, substantialiter ea4em manet, nam non potest mutari in speciem superiorem vel inferíor-:,m. b) Anima rationalis, a corpore separata, utpote spiritualis potest' intelligere et velle; non tamen actu exercere operationes vegetativaá et sensitivas, quia deest ipsi organismus corporalis qua exerceantur. e) Anima ratlonalls. a corpore separata. int.ellig!t per species !n hac vita acquisitas, et per species a Deo infusas, et per seipsam, seu per suam essentiam. d) Ad objectum cognition!s quod attinet, anima rationalis, a cor– pore separata, cognoscit seipsam, et aliquas res naturales; cum seip– sam intelligit, cognoscit Deum ut causam in effectu, et quidem modo perfectiori quam in hoc mundo, quia ipsa est nobilior effectus quam mundus adspectabilis. 720. Scholion II: De universalltate mortis.-Mortem esse universalem nemo est qui in dubium vertere queat. At quaestio est utrum Henoch et Elias translati essent ad coelum sine marte, an adhuc vivant in terra (1). sunt qui dicant Henoch et Eliam adhuc vivere, sed in fine mundi esse morituros, ab Antichristo occidendos (2). Quaad textum: «Omnes quidem resurgemus, sed non omnes immu– tabimur» (3), in codicibus graecis ita legitur: «Non omnes dormie– mus, ,.;ed omnes immutabimur»; quare quaestio est utrum, juxta Apos– tolum, omnes omnino homines sint morituri. Respondeo: Non unam esse apud theologos hujus loci interpreta– tionem: a) Juxta stum. Thomam, omnes morientur, et postea resurgent (4). b) Alii, e contra, textum interpretantur non de marte universali (6) Mt., 16, 26. (1) Gen., 5, 24; Eccl., 44, 16; Ad Hebr., 11, 6; Mt., 17, 11; IV Reu., 2, 11. (2) Ita TERTULLIANUS De anima, c. 60; STUS, AUGUSTINUS, sermo 29, n. 11; applicant enim Henoch et Eliae verba Apocalipsis : «cum finierint testimo– nium suum, bestia, quae ascendit de abysso, faciet adversus eos bellum, et vincet illos et occidet eos; et corpora eorum jacebunt in plateis c1v1tatis magnae». Apocal., 11, 7 sqs, (3) I cor., 15, 51. (4) Suppl., q, 78, a. l.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz