BCCCAP00000000000000000000547
DE TERMINO STATUS VIAE, th. 2, n. 713-716 401 Demeritum vero dicitur opus, libere factum, quo homo peccator dig– nus est poena damnationis. Nihil amplius dicendum est in praesenti de merito aut demerito. quippe aliis in locis res declarari debeat (1). 714. Adversarii. a) Origenes, secundum quem animae, simul ab initio creatae, corporibus infunduntur ad expiandum peccatum semel commissum; cum igitur per mortem liberentur a corpore, quod nunc inhabitant, aliud corpus assumere debent, donec, jam purificatae, bea– titudinem coelestem consequentur; juxta hanc doctrinam per mortero non fi.nitur status viae, sed adhuc locus est conversioni et poeniten– tiae (2). b) Spiritistae, aliique recentiores et veteres, qui transmigrationem aut reincarnationem animarum admittunt. e) Citantur etiam aliqui sancti Patres, qui sententiae Origenis ni– mis indulgent, ut Dydimus Alex., Clemens Alex., Gregorius Nyss., Am– brosius, etc. (3). 715. Censura.-Quod mors sit terminus hujus vitae, ita ut jam am– plius non sit tempus merendi aut demerendi, est doctrina quae conti– netur in Sacra Scriptura, et praesupponitur in praedicatione Ecclesiae; quare de fide dicenda est, etsi non definita. «Si qui., dicit' aut sentit, ad temvus esse da.emonum et impiorum supplicium, ejusque finem aliquando futurum, sive restitutionem et red– integrationem fore daemonum aut impiorum Jwminum, a. s.» ( 4). Benedictus XII: «Definimus insupe r quod... animae decedentium in actuali peccato mortali, mox post mortem suam, ad Interna descen– dunt ubi voents infernalibus cruciantur» (5)'. In Concilio Vaticano praeparatus erat canon: «Post mortem, quae est vitae nostrae terminus, mox ad Dei triburwl sistimur» ( 6). Inter errores Lutheri. enumeratur: «Animae in Purgatorio non sunt securae de earum salute, saltem omnes; nec probatum est ullis aut ra– tionibus aut Scripturis, ipsas esse extra statum merendi vel augendae caritatis» (7). 716. Probatur ex Sacra Scriptura.- In qua haec doctrina iinplicite saltem continetur, et quidem multis modis. 1. 0 ) Praemium gloriae aut poena damnationis sunt aeternae dura– tionis; sed utrumque datur propter bonum vel malum quod in hac prae– senti vita factum est. Ergo post mortem cessat status viae 2.º) Ipse Christus hortatur ut semper vigilemus: «quia nescimus qua hora Dominus venturus est» (8); et rationem adducit: «Venit no:i: (1) Cfr. tract. De Gratia Christi. (2) Cfr. G. BARDY, Origene, in DTC., 11, 1546 sqs. (3) TIXERONT, Hist. des Dogmes, 1, 296, 329; 2, 199, 333. (4) DENZINGER, 211. (5) DENZINGER, 530. / / (6) GRANDERATH, Act. et Deeret. Gane. Vatic., in CollLac., 7, 564 ..( (7) DENZINGER.; 778. -c::, (8) Mt., 24, 42. \ 1 :' MAN. THEOL. DOGM.-27. \\ ·\
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz