BCCCAP00000000000000000000547

400 DE NOVISSIMIS, th. 2, n. 711-713 in Deum redit, in qua separatione praecise consistit mors physice con– siderata. Ergo ... Prob. minor.: «Revertitur pulvis in terram suam unde erat, et spi– ritus redit ad Deum qui dedit illum» (3). «Corpus sine spiritu mortuum est» ( 4). Ex Traditione.-Ait Tertullianus: «Corpus ... animam amitt'endo, fit mortuum» (5). Stus. Augustinus: «Sic est anima connexa huic corpori, ut summis cloloribus cedat atque discedat» (6). Ex ratione theologica.-Duo sunt elementa constitutiva hominis, cor– pus scilicet et anima rationalis. Cum igitur anima rationalis sit unicum principium vitae humanae, evidenter ejus a corpore separatio corpus relinquit mortuum. ART. II De termino status viae et potentiae merendi aut demerendi THESIS 2.ª: Status viae finitur per mortem, ita ut horno jam amplius non possit mereri aut demereri. 712. Status quaestionis.-Quaeritur in praesenti utrum anima ratio– nalis, morte a corpore separata, possit adhuc mereri aut demereri; a cujus solutione pendet quod status viae finiatur vel adhuc perduret in altera vita. 713. Explicatio terminorum.-Duplex est status in quo versari po– test horno relate ad suum finem, status scilicet viae et status termini. Status viae est ille in quo horno consideratur ut viator in ordine ad finem consequendum. Status vero termini est ille in quo horno consideratur in ordine ad finem jam assequutum. Finis hominis est Deus, actionibus moralibus seu operibus super– naturalibus bonis consequendus; ut autern id fiat, unicuique hornini assig– natum est tempus plus rninusve limitatum, intra quod assequi debet finem suum. Dicimus in thesi hoc tempus, homini assignaturn ad finem conse– quendum, constituere statum vi,ae, qui per rnortem finitur; morte ,enim adveniente, finis imponitur statui viae, et ideo anima, a corpore separata, jam arnplius non potest mereri aut df:mereri in ordine ad Deum con– sequendum. Merer_i aut demereri. Meritum dicitur quodlibet opus bonum, libere factum, quo horno justus dignus est pra€In1o vitae aeternae. (3) Eccl., 12, 7.. (4) Jac.. 2, 26. (5) Adv. Marc., lib. 5, c. 9; PL., 2, 523. (6) De. Civ. Dei, lib. 21, c. 3, n. 1; Journel, 1772.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz