BCCCAP00000000000000000000547
398 DE NOVISSIMIS, th. 1, n. 705-706 Sed sunt et alia quae spectant ad finem mundi et resurrectionem omnis carnis, in ordine ad judicium universale, quae erunt novissima mundi. Quapropter haec omnia in uno Tractatu de Novissimis pertractantur. 706. Ordo dicendorum.-Hic erit ordo sequendus: Agemus in tribus partibus: l.º) De novissimis singulorum hominum, nempe de morte et de judicio particulari, quae omnibus omnino hominibus :mnt communia. 2.º) De novissimis mundi scilicet de fine mundi, de resurrectione mortuorum et de judicio generali, quae Iocum habebunt in ultimo die, et ::l.º) De receptaculis in quibus homines futuri sunt, aut temporaliter in Purgatorio, aut deflnitive in Inferno vel Paradiso, quae uno vel alio modo hominibus competunt pro meritorum aut demeritorum ratione et grudu (1). PARS PRIMA De novissimis singulorum b.ominum Novissima omnium et singulorum hominum eveniunt per mortem, qua anima rationalis a corpore separatur; qua ctenique flnis imponitur statui viae et tempori merendi aut demerendi; tune, in judicio particula– ri, sors uniuscujusque hominis pro meritis immutabiliter determinatur; guare agemus in hac parte: a) De marte termino viae, et b) de judicio particulari. CAPUT I DE MORTE TERMINO VIAE Agemus in hoc capite: a) de separatione animae rationalis a cor– pore; b) de termino status viae et potentiae merendi aut demerendi, et e) de conditione animae rationalis a corpore separatae. (1) Agemus tantum de homlnlbus, nam de Ange!ls dlctum fult in tract. De Deo Creante. Auctores consulendl : STUs. THOMAS, Suppl., q. 69-99; Contr. Gentes, lib. 4, c. 79-97; SUAREZ, De Angelis, lib. 8; LESSIUS, De summo Bono et aeterna beatitndine, 1616; , CARO. MAZZELLA, De hominis novissímis, 1908; PALMIERI, Tract. Theol. de novissimis, 1908; BILLOT, Quaestiones de novis.si – mis, 1903; La Parousie, 1920; PESCH, Proel. doam., 1921; LEPICIER. De No– vissimis, 1901; JUGIE, Theoloaia dogmatica christianorum orientalium, t. 4, 1!)31; ZUBIZARRETA, Theol. Dogmat. Scholastica, vol. 4; HERVE, Manuale Theol. Dogm,, vol. 4; SACRAE THEOLOGIAE SUMMA, IV, De sacramentis. De N011issimis, Matrltl, 1951; LERCHER, Institutiones Theolooiae Doamaticae, IV, 2, De Sacramentis et De Novissimis, Barcelona, 1951; PIOLANTI, De No¡,,issi– mis, Taurlni-Roma, 1950; LENNERZ, De Novissimis, Romae, 1950.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz