BCCCAP00000000000000000000547
DE NOVISSIMIS, SEU ESCHATOLOGIA 705. Praenotandum.-Deus non tantum est causa efficiens oinnium rerum, verum etiam causa Jinalis ultima; quapropter, sicuti omnia proce– dunt H Deo, ita etiam omnia in Ipsum tendunt. Universus mundus fuit a Deo creatus ad suam gloriam, non augendam aut acquirendam, sed po– tius manifestandam, et in hac gloriae divinae manifestatione perfectio universi contirn~tur tota, atque tota pariter clauditur. At horno, ratione et voluntate praeditus, speciatim fuit, a Deo crea– tus ad ipsius gloriam, non modo objectivam formalem augendam vel ac– quinmdam (quippe Deus in se et ex se beatissimus exstat ab aeternita– te), sed externam procurandam. Et in hac externa Dei glorificatione ite– rum atque iterum perfectio hominis tota clauditur; unde facile con– sequitur glorificationem Dei externam et hominis beatitudinem non esse duas atque distinctas res, sed unam eamdemque diverso modo consi– deratam. Sed nondum satis, quia, ut ex tractatu de Deo Elevante constat, llomo elevatus est ad ordinem supernaturalem, qui in eo consistit quod horno contentus non sit cum cognitione et amore Dei mere naturali, sed Deum potius possideat eo speciali modo qui omnes humanas et angelicas exigentias transcendit, visione scilicet directa et immediata et amore inde consequente. Nec liberum est homini hanc supernaturalem beatitudinem rejicere aut acceptare, sed eam assequi debet ne secus semel pro semper dam– netur. Si autem horno, gratia Dei elevatus et adjutus, suum finem ultimum assequitur, jam beatus dicendus est, et tune Deus suum in eo consum– mat opus; si vero horno, sua libertate male utens, suum finem non con– sequitur, tune Deus suam erga eum exercere debet justitiam ,et poenam damnationis infligere. Quae omnia locum habent post hominis mortem; ut autem haec fiant, decemendum est utrum horno sit beatificandus in coelo, an dam– nandus in inferno, an tantummodo purgandus in Purgatorio. Nunc autem, haec omnia, aliaque hujusmodi, constituunt novissima hominis, quae post mortem omnibus et singulis hominibus accidunt.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz