BCCCAP00000000000000000000547

DE EFFECTIBUS PECCATI ORIGINALIS, th. 12, n. 703-704 395 sument in die resurrectionis; habitabunt in terra nostra jam post diem judicii universalis renovata, etc. 703. Scholion: Attamen infantes non erunt felices et beati: sed in statu damnationis potius considerari possunt et debent; nam unus est finis omnium hominum, finis scilicet supernaturalis qui in visione Del consistit; et ideo qui istum finem non assequuntur, suo fine privari dlcendi sunt. CONCLUSIO TRACTATUS 704. Immane ac grande fuit illud Adami peccatum, quo natura hu– mana, in suo capite, gratia sanctificanti aliisque donis eam comitantibus privata est; quo et omnes omnino homines, non jam filii Dei adoptivi, sed. filii irae nasci debent; quo denique mors et luctus et animi dolo– res in homines pertran.siere. At in eo maxima elucet Dei Sapientia, nam quod perdidit horno per Adami peccatum, sublimiori et copiosiori modo recuperandum decrevit per Jesu Christi gratiam, ita ut: «Ub1 a.bundavit delict.um , suverabun– davit gratia» (1). In eo etiam maxime apparet Dei Bonitas, nam media aptavit generi humano ut finem supernaturalem adhuc consequi posset, juxta illud: «At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum ut eos qui sul, lege erant redimeret, ut adoptionem, tiliorum reciperemus» (2). Si enim peccatum Adami magnum fuit quatenus hominem pecato– rem constituit, opus Christi majus adhuc exstitit juxta illud Ecclesiae: «Deus qui humanae substantiae dignitatem mirabiliter condidisti et mi– rabilius reformasti» (3). D~ hoc igitur Christi opere et de mirabili naturae humanae refor– matione, in Tractatu de Verbo Incarnato agendum nobis erit. (1) Ad Rom., 5, 20. (2) Ad Gal., 4, 14. (3) Oratio in Missa.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz