BCCCAP00000000000000000000547

394 DE DEO ELEV ANTE, th. 12, n. 700-702 Probatut' ex ratione theologica. a) Poenae positivae a Deo infligun– tur propter illicitam delectationem in creaturis quaesitam contra legem Dei. Atqui mori-entes cum solo peccato originali nullam delectationem habuerunt in ipso. Ergo pro illicita d€lectatione puniri nequeunt. b) Peccatum est aversio a Deo et conversio ad crea.t:u,r(l,s; aversioni a Deo correspondet poena damni; conversioni vero ad creaturas, poena sensus. Jamvero in peccato originali non est nisi aversio a Deo. Ergo ei non debetur nisi poena damni (10). Pa1·s 3.ª: Tristitiam non habet de caelo deperdito. 701. Sententiae.- Fuerunt aliqui qui, cum Bellarmino (11), dixe– runt infantes intelligere se beatitudine coelesti privatos esse, ac proin– de tristitiam ac dolorem, etsi levissimum et mitissimum, habere de ejus amissione. Censura.- Est doctrina communior (12). Probatur.- Nemo tristatur de amissione alicujus boni quod non cor,– noscit. Sed infantes et perpetuo amentes non cognoscunt beatitudinem supernaturalem, quia fide canmt. Ergo nequeunt tristari de bono per– dito. Si ultimo judicio praesentes adsint (sunt enim qui judicant infan– tes cum solo peccato originali decedentes praesentes non fore ultimo judicio), vel non intelligent qua-e ibi aguntur, vel tantum in genere intelligent bonis dari praemium, malis vero supplicium; hinc non cog– noscent beatitudinem caelestem, neque inde tristitiam habebunt de caelo perdito. Pars. 4.ª: Bonis naturaliter sibi debitis non carent. 702. Censura.- Est doctrina coritmunis et certa ab omnibus theo– logis admissa. Probatur.- Ea quae debita sunt naturae qua tali auferri non debent nisi per peccatum personale. Atqui infantes cum solo peccato originali decedentes moriuntur sine peccato personali. Ergo nullum detrimentum pati debent in iis quae sunt debita naturae qua tali. «Quia in pueris non est peccatum personale non debetur eis ut de– trimentum aliquod patiantur in naturalibus bonis» (13). Quapropter infantes veram Dei cognitionem naturalem et amorem ejus super omnia habebunt; cibo et potu non indigebunt quia, Deo pro– vidente, omnis alteratio cessabit; nullam experientur rebellionem car– ni.s neque interiorem pugnam, quia sunt in statu termini; corpora as- (10) Cfr. STUS. THOMAS, De Malo, q. 5, a 2. (11) De amiss. gratiae , lib. 6, c. 6; SoTo, De natura et grat., lib. 1, c. 14. (12) Ita STUs. THOMAS, De Malo, q. 5, a. 3; SUAREZ, De pece. et vitiis, disp. 9, sect. 6, n. 3; SALMANTICENSES, De vitiis et peccatis, disp. 18, n. 98 sqs.; LESSIUS, De Perf. div., lib. 13, c. 22, n. 134 sqs. (13) STUS. THOMAS, De Malo, q. 5. ª· 3.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz