BCCCAP00000000000000000000547
16 DE DEO UNO, th. 3, n. 19-20 Si autem cognitio est per formam alienam, conceptus est proprius si forma adaequat virtutem causae, secus conceptus non est proprius. Ad rem Stus. Thomas: «Dupliciter aliqua res cognoscitur. Uno modo, per formam propriam, sicut oculus videt lapidem per speciem lapidis; alío modo per formam alterius similem sibi, sicut cognoscitur causa per similitudinem effectus, ut hamo per formam suae imaginis. Per formam autem suam aliquid dupliciter cognoscitur. Uno modo per formam quae est ipsa res, sicut Deus cognoscit semper essentiam suam et Angelus seip– sum; alio modo per formam quae est aliud ab ipso, sive abstracta sitJ ab ipso, quando scilicet forma est immaterialior quam sit ipsa res, sicut forma lapidis abstrahitur a lapide; sive sit impressa intelligenti ab eo, utpote quando res est simplici.or quam similitudo per quam cognoscitur... Effectus est duplex; quidam qui adaequatur virtuti causae suae, et per talem effectum cognoscitur plene virtus causae, et per consequens quid-· ditas ej11s; alius effectus est qui deficit a praedicta aequalitate, et per taiern effecturn non potest comprehendi virtus agentis, et per conse– quens nec essentiam ejus, sed cognoscitur de causa tantum quod est» ( l l. Cognitio analogica clicitur per oppositionem ad univocarn. Univoca habetur quando aliquid praedicatur de duobus in eoclem sensu, e. g. animalitas in homirn~ et in bruto. Analogica habetur quando aliquicl praedicatur de ducbus specifice diversis quae in aliquo accidentali conveniunt; sanitas e. g. pracdicatur de medicina et de homine sano. In hac vita. Valde notandum est quod in hac thesi de illa cognitione nos loquamur quae per se correspondet homini dum in hac vita peregri– nus degit, id est, pro tempore unionis animae cum corpore. Nihil enim dicer0 intendimus utrum possibilis sit in hac terra visio beatifica, sal– tero transeunter, per unum instans ... Praetere:1 notari -ctiam debet quod haec thesis valet tam de cognitio– ne Dei naturali auam de supernaturali; ratio est quia revelatio Dei super– naturalis nonnisi conceptibus nostris, humanis, analogicis, contineatur. Nunc autem, clarus -cst sensus nostrae theseos; naturalis nostra Dei cognitio non est nisi mediat:.1, et quidem analogica, quia cognoscimus Deum in speculo creaturarum, per formam scilicet alifmam, quae non adaequat virtutem causae; visio Dei directa t?t 1mmediata, per formam propriam Dei, constituit magnum illud privilegium beatorum qui sunt in coelo. 20. Adversarii.-a) Sunt praecipue Ontologistae (2), secundum quos nos directe et immediate in hac vita Deum videmus; immo «immediata Dei cognitio halJitualis saltem, intellectui humano essentialis est ita ut sine ea nihil cognoscere possit, siquidem est ipsum lumen intellec– tuale» (3). Uti ex hac propositione apparet nos non tantum Deum immediate (1) In Boet., De Trinitate, q, 1, a. 2. (2) Ontologismus alius est rigidus, alius vero moderatus; uterque defendit essentiam Dei immediate a nobis intueri; discrepant in eo, quod juxta rígi– dos, tum universalla tum singularia videantur, non in seipsis, sed in Deo; juxt:,, moderntos, universalia videantur in Deo, singularia vero in seipsls, (3) DENZINGER, 1651:1.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz