BCCCAP00000000000000000000547

DE EFFECTIBUS PECCATI ORIGINALIS, th. 12, n. 698-700 393 Joannes XXII idem docet ac Conc. Florentinum, haec addens: «Poe– nis tamen ac locis disparibus puniendas» ( 3). Innocentius III: «Poena origina lis peccati est carentia visionis Dei; actualis vero poena peccati est gehennae perpetuae cruciatus» ( 4). Probatur ex Sacra Scriptura. l.º) <<Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto, non potest introire in regnum Dei» (5). Atqui morien– tes sine baptismo non sunt renati ex aqua et Spiritu Sancto. Ergo non possunt introire in regnum Dei; unde excluduntur a visione beatifica. 2.º) Peccatum originale est in omnes in damnationem. Ergo etiam in eos qui cum solo peccato originali 'Clecedunt. Ex ratione theologica.-Qui moriuntur cum solo peccato originali sunt natura filii irae, seu aversi a Deo fine ultimo. Atqui filii irae, a Deo aversi, nequeunt visione beatifica frui. Ergo sunt damnati et a socie– tate Dei exclusi, nam in altera vita nulla mutatio circa finem est pos– sibilis. Pars 2.ª: Poenis positivis non puniuntur. 699. Poenae positivae sunt poenae sensus, quibus Deus damnatos punit ob illicitam delectationem, in creaturis quaesitam, contra legem Dei; maxima poena est ignis. Sententiae.- Fuerunt Patres Latini qui dixerunt eos, qui cum solo peccato originali decedunt, poena ignis, etsi omnium levissima, esse a Deo punitos. «Quae, qualis et quanta erit, ait Stus. Augustinus, quamvis definire non possim, non tamen audeo dicere, quod iis ut nulli essent quam ut ibi essent, potius expediret» (6).. 700. Censura.- Est doctrina communis et certa quam tenent Pa– tres Graeci (7), et Scholastici fere omnes (8). Pius VI damnavit propositionem Jansenistarum, in qua isti haeretici Pelagianismi acensabant sententiam Scholasticorum: «Doctrina quae velut fabulam Pelagianam explodit locum illum infer– norum (quem limbi puerorum nomine fideles passim designant), in quo animae decedentium cum sola originali culpa, poena damni, citra poe– nam ignis, puniantur; perinde ac si hoc ipso, quod, qui poenam ignis re– movent, inducerent locum illum et statum medium expertem culpae el poenae inter regnum Dei et damnationem aeternam, quam fabulantur Pelagiani: fálsa, temeraria, in scholas catholicas injuriosa» (9). (3) Litt. ad. Armenos, 21 nov. 1321; DENZINGER, 3049. (4) DENZINGER, 410. (5) Joan .. 3, 5. (6) Ita STUS. AUGUSTINUS. Contr. Juli., lib. 5, c. 11, n. 44; STUS. HIERONYMUS, Dial. adv. Pelag., lib. 3. n. 17: STUs. FuLGENCIUS, De fide ad Petr., 27, 68; STUS, GREGORIUS MAGNUS, Moral., lib. 9, c. 21; STUs. ISIDORUS, Sentent., lib. 1, c. 22. (7) STUS. GREGORIUS NAz., Orat. in s. bapt., 40, 23; Journel, 1012. (8) PETRUS LOMBARDUS, II Sent.. dlst. 33, 5; ALBERTUS MAGNUS, in IV, dist. 4; STUS. BONAVENTURA, in II, dist. 33, a 3, q_ 1; SCOTUS, in II, dlst. 33; cfr. LE BACHELET, Le peché originel, p. 100 sqs.; SUAREZ, De Peccatis et vitiis. diso. 9. sect. 6. n. 5; Snrs. BELLARMINUS, De amiss. gratiae, lib. 6, c. 4. (9) DENZIN\}ER, 1526.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz