BCCCAP00000000000000000000547
392 DE DEO ELEV ANTE, th. 12, n. 696-6S8 et non reparata debilior sit, et quidem intrinsece, quam natura innocens : privatur enim donis supernaturalibus et praeternaturalibus, quibus apta reddebatur ad finem suum attingendum. Instant: Sed commune axioma est ab omnibus Theologis admissum quod per pec– catum originale horno fuit «donis gratuitis spoliatus et vulneratus in naturalibus». Atqui haec in naturalibus vulneratio nullum alium legitimum sensum habere potest nisi quod horno remansit intrinsece vulneratus. Ergo idem ac prius. Respondeo: Axioma illud significat naturam humanam, post peccatum originale, remansisse naturalibus perfectionibus orbatam, nego. Significat naturam humanam amisisse illam perfectionem quam horno habebat per possessionem donorum superna– turalium et praeternaturalium, concedo. Ad rectam et adaequatam intelligentiam nostrae solutionis, oportet in memoriam revocare adversarios contra quos Concilia suas definitiones ediderunt; Concilium Tri– dentinum doctrinam desumpsit ex Conciliis Milevitano et Arausicano; in his conciliis damnata est doctrina Pelagii. Jamvero Pelagius docebat naturam humanam post lapsum Adami remansisse integram, non aliter ac si Adamus non pecca&set ; Con– cilia respondent naturam humanam in Adamo corruptam fuisse ; sed quinam in ista controversia sunt termini comparationis? Non certe alii nisi natura humana, qualis erat ante peccatum. et, eadem natura qualis relicta est post peccatum; unde optima est nostra solutio. ideoque non valet contra nos objectio Augustiniensium, qui potius statum quaestionis ignorare videntur. § II.-DE EFFECTIBUS PECCATI ORIGINALIS IN ALTERA VITA 697. Connexio materiae.-In thesi superiori actum est de effecti– bus peccati originalis in hac praesenti vita; jamvero in hac thesi agen– dum tantum erit de illis qui cum solo peccato originali decedunt, nam in iis solis maxime apparet poena hujus peccati; sermo erit proinde de infantibus ante usum rationis sine Baptismo morientibus et de iis qui ipsis aequiparantur, scilicet de perpetuo amentibus et de iis qui propter ingenii imbecillitatem peccatum personale committere non po– tuerunt. THESIS 12.ª: Qui cum solo peccato originali decedunt, v1s1one beatifica privantur, sed poenis positivis non puniuntur, nec tristitiam habent de caelo deperdito, nec bonis sibi naturaliter debitis carent. Pars. l.ª: Visione beatifica privantur. Adversarii.- Sunt Pelagiani, secundum quos tales infantes exclusl quidem essent a regno Dei, non vero a vita aeterna. 698. Censura.- Est doctrina de fide definita. Conc Florentinum: «Illorum animas, qui in actuali mortali peccato vel solo originali decedunt mox in infernum descendere, poenis tamen disparibus puniendas» (1). Conc. Tridentinum definit, si quis dicit parvulos «nihil ex Adam trahere originalis peccati, quod regenerationis lavacro necesse sit expiart, ad vitam aeternam consequendam..., a. s.» (2). (1) DENZINGER, 693; cfr. etlam 464. (2) DENZINGER, 791.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz