BCCCAP00000000000000000000547
DE EFFECTIBUS PECCATI ORIGINALIS, th. 11, n. 694-696 391 cundum. quia Deum non decet infundere in anima nostra aliquem ha– bitum positivum ad malum nos inclinantem; quomodo posset Deus il– lum habitum creare? ... Pars. 2.ª: Diminutae tamen sunt extrinsece. 694. Probatur. a) In statu naturae lapsae et non reparatae horno esset destinatus ad finem supernaturalem. Atqui ad istum finem as– sequendum non reciperet media sufficientia. Ergo horno in statu natu– rae lapsae et non reparatae pejoris esset conditi0nis quam in statu naturae purae, in quo omnia media naturalia haberet ad suum finem naturalem consequendum. Prob. minar.: Mecüa, quae dari possent in statu naturae lapsae et non reparatae, essent vel naturalia, vel supernaturalia. Atqui neutrum acciperet. Ergo ... Prob. nov. minar.: Non acciperet_ naturaiia, quia haec nihil ei juva– rent relate ad suum finem supernaturalem consequBndum, et Deus in– utilia non facit. Non supernaturalia, quia in statu naturae lapsae et non reparatae, illa dona non darentur, quod per se patet. Ergo dicendum est quod horno in statu naturae lapsae, etsi easdem vires intrinsecas haberet ac in statu naturae purae, non tamen easdem vires extrínsecas pos– sideret. 695. Scholion: Quid erit dicendum si quaestio ponatur de viribus naturalibus relate ad observantiam ordinis moralis naturalis? Respondendum censemus eodem modo: nam admittendum esse vl– detur quod Deus in statu naturae purae concessisset homini non tan– tum ootentiam physicam, sed etiam moralem, ad bonum morale per– ficiendum; Deum enim decere non videtur quod naturam innocentem privet iis donis quae ad hunc flnem requiruntur. E contra, horno in statu naturae lapsae et non reparatae, haberet utique potentiam physicam ad bonum morale faciendum, sed non potentiam moralem; per peccatum enim tam pronus est ad malum. ad bonum tam recurvus ut morali impossibilitate versaretur ad obser– vantiam legis naturalis. 696. Objectiones.-Teste Concilio Tridentino, per peccatum originale horno secun– dum corpus et animam in deterius commutatus est ; similiter liberum arbitrium, si non ex.stinctum, saltero attenuatum et inclinatum est. Atqui haec omnia probant ho– minem post peccatum originale intrinsece debiliorem esse quam in statu naturae pu– rae. Ergo horno per peccatum intrinsecus debilior factus est... Respondeo: Per haec verba Concilium Tridentinum dicit liberum arbitrium pri– vatum fuisse illo vigore quem natura habebat ex gratuita possessione donorum super– naturialum, concedo. Per haec verba dicit liberum arbitrium fuisse intrinsece debilius factum, quatenus minorem vim habeat, nego. Seu aliis verbis : Per haec verba dicit Concilium Tridentinum naturam humanam intrinsecus debilicrem esse in statu naturae lapsae quam in statu natm·ae innocentui, concedo... ; quam in statu naturae purae, nego. Unde redeas ad statum quaestionis, in qua sermo fuit de terminis comparationis inter naturam puram et naturam 'lapsam et non reparatam. Jamvero Concilium Tri– dentinum comparationem instituit inter naturam innocentem et naturam Zapsam, in quo casu nec est nec esse potest disputatio; evidens omnino est quod natura lapsa
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz