BCCCAP00000000000000000000547

DE EFl:i'ECTIBUS PECCATI ORIGINALIS, th. 11, n. 690-691 389 ad bonurrí amandum; iste complexus virium est proinde aliquid mere naturale, intrinsecum homini, composito ex anima et corpore; in statu elevationis ad ordinem supernaturalem addita sunt dona supernatura– lia et praeternaturalia, quae omnino esse indebita humanae naturae jam vidimus in superioribus; sed, peccato ab Adamo commisso, omnia illa dona, tam ipsi quam ejus propagini amissa sunt; hinc natura hu– mana nihil aliud habet quam ea quae ei debentur ex sua intrínseca constitutione; quaeritur igitur nunc, utrum vires naturales, quas ha– bet. ex sua natura, sint diminutae, ita ut per comparationem ad na– turam in statu naturae purae, sint majares vel minores. Haec diminutio virium, si qua adest, esse poterit: a) Intrínseca, quatenus ipsae facultates sint debiliores ad verum cognoscendum et ad bonum amandum et prosequendum... , ita ut si antea cognoscerent et amar€nt ut viginti, nunc cognoscant et ament ut quin– decirn. b) Extrínseca, quatenus majara sint in hoc statu obstacula ad bo– num faciendum et malum vitandum, vel minora sint auxilia Dei qui– bu.-, horno in suum finem naturalem tendat. In statu naturae lapsae ... quam in statu naturae purae. Bene notare oportet terminas comparationis; quaestio praesens versatur ínter sta– tum naturae purae et statum naturae lapsae et non revarat_ae; quia si sermo esset ínter statum naturae purae et statum natura-e lapsae et re– p'lratae, nullum profecto esset dubium, quia in hoc st.atu praesenti, in quo Redemptionem habuimus per Christum, habemus gratiam sanctifi– cantem caeteraque dona supernaturalia quibus intellectus et voluntas maxime juvantur in suorum objectorum prosecutione. Status naturae purae esset ille in qua Deus creasset hominem et eum reliquisset cum iis quae necessaria sunt ad ejus intrinsecam constitutionem; haberet igitur elementa essentialia, facultates inde pro– fluentes, et ea quae requiruntur exigitive, ne illa elementa et facultates frustra sint; in hoc igitur statu horno haberet finem mere naturalem et ad illum e;onsequendum media naturalia. Status naturae lapsae esset ille, in quo versatus esset Adam statim ac peccavit si non esset reparatus; de facto enim, statim post pecca– tum, fuit a Deo reparatus, quando Deus ei promisit Redemptorem ven– turum, per cujus fidem orones in Veteri Testamento justificabantur; si me status permansisset, sic d-escribi potuisset: Status natura.e humanae 1 in quo Adarnus ejusque posteri habuissent finem supernaturalem sine me– diis ad illurn consequendum; hinc apparet illum statum omnium mi– serrimurn fuisse. 691. Adversarii. a) Sunt aliqni Augustinienses, qui vestigia sane– ti August1ni secutl, dlxerunt vires naturales per peccatum originale in– trinsece diminutas fuisse _(l). (1) Ita LEMOS Panoplia gratiae, t. l. p. 2, tr. 1; SYLVIUS, in I-II, q. 85, a. 3; QoNTENSON, Theol. mentis et cordis, t. 1, lib. 4, diss. 5, ~- 2; ScHMID, Quaes– tione.• selectae, 1891; GAZZINAGA, Prael. theol., t. 4, dlSS, 3, sect. 3, c. 6, et alii.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz