BCCCAP00000000000000000000547

388 DE DEO ELEVANTE, th. 11, n. 687-690 d) Quia, experientia teste, horno lapsus gaudet vera lib€rtate, tum a coactione, tum a nec,essitate. (Cfr. tractatum de Gratia.) 687. Scholion: Verum est quod Patres et Concilia aliquando dixe– rint liberum hominis arbitrium fuisse per peccatum amissum: «Libero arbitrio male utens hamo, et se perdidit et ipsum> (11). Concilium Arausicanum II: «Arbitrium voluntatis in primo homi– ne infirmatum, nisi per gratiam baptismi non potest reparari; quocl amissum, nisi a quo potuit dari, non potest reddh (12). Respondeo: At haec omnia aliaque hujusmodi generis ita intelligen• da sunt, non quasi libertas indifferentiae amissa et exstincta fuerit in homine, sed quatenus perierit illa libertas indifferentiae qua horno gau– debat in statu innocentiae, qua liber erat a peccato et a concupiscen– tia, et ideo sancte et juste vivere poterat; quod hodie non habet nisi cum gratia Dei. «Libertas quidem, ait stus. Augustinus, periit per peccatum, sed illa quae in paradiso fuit, habendi plenam cum immortalitate justi– tiam-,, (13). II.-DE HIS QUAE LIBERE DISPUTANTUR. 688. Connexio materiae.-Constat ex supra dictis naturam huma– nam fuisse vulneratam in naturalibus, sed non essentialiter corruptam, nam principia -essentialia naturae integra omnino manserunt. At praedicta vulneratio non eodem modo inter catholicos theologos intelligitur; sunt enim aliqui qui dicant naturam humanam non solum fuisse donis gratuitis spoliatam, sed etiam in suis viribus naturalibus lacsam, ita ut horno in statt~ naturae lapsae debilior 1:;it quam fuisset in statu natura-e purae. Hinc sequens thesis: THESIS 11.ª: Vi solius peccati originalis, horno in statu naturae lapsae de– bilior factus esset quain in statu n.aturae purae, non quidem intrinsece, sed extrinsece. 689. Status quaestionis.-Quaeritur proinde in hac thesi utrum vul– neratio naturae, per originale peccatum inflicta, eo usqu-e processisset ut vires naturales hominis debiliores sint in statu naturae lapsae et non reparatae quam fuissent in statu naturae purae. Ubi notandum est int-er quosnam terminas statuatur comparatio, ne secus in probationi– bm, divagare videamur. 690. Explicatio terminorum.- Vi solius peccati originalis. His verbis vol.umus indicare quod in thesi tantum consideremus ipsum peccatum originale, et quod praescindimus ab aliis causis. Debilior factus esset. Natura humana est aliquod compositum ex cor– pore et anima; ex hac compositione substantiali resultat in composito quaedam summa virium naturalium sive ad verum cognoscendum sive (11) STUS. AUGUSTJNUS, Enchiridion, 30; PL., 40, 246. (12) DENZINGER, 181, 186. (13) Cont. duas epist. Pelag., lib. 1, c. 2, n. 5; PM., 44, 552.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz