BCCCAP00000000000000000000547
DE EFFECTIBUS PECCATI ORIGINALIS, th. 10, n. 683-686 387 ------ fertur ad bonum sensibile, illud appetendo ante, vel praeter, vel contra ordinem rationis (7). Sensus theseos.- Dicimus in thesi naturam huinanam fuisse in na– turalibus, feu in pot-entiis anima-e, vulneratam quidem extrinsece, non vero essentialiter corruptam. 68,1. Adversarii.- Sunt Protestantes, Bajus et Jansenistae, secun– dum quos peccatum originale intrinsece et essentialiter corruperit na– turam humanam, eo quod voluntas, utpote ad malum necessario jarn inclinata. nonnisi peccare valeat, et nullum habeat liberum arbitrium. Et in hoc Protestantes consequentes sibi sunt, nam juxta ipsos gra– tia sanctificans aliaque dona supernaturalia fuerint humanae naturae prorsus debita tamquam ipsius constitutiva; hinc, istis donis per pec– catum originale sublatis, natura humana essentialiter et intrinsece co– rrupta est. 685. Censura. a) Quod natura humana vulnerata fuerit in na– turalibus, est doctrina catlwlica in Conciliis aliisque documentis reve– lationis contenta. b) Quod vero non fuerit essentialiter et intrinsece corrupta, est doctrina in Conciliis definita: «S1 quis liberum hominis arbitrium post ArJae peccatum amissum et exstinctum esse dixerit, aut rem esse de solo titulo, immo titulu111¡ sine re. figrnentum denique a Satana invectum i,n Ecclesiam, a s.» (8). Plura, si. vis, confer in Tractatu de Gratia Christi. a) Natura humana vulnerata fuit in naturalibus. 686. Probatur.- Id <cxpresse dicunt Concilia et Patres et Theologi: «hominem esse secundum corpus et animam in deterius commuta– tum» (9). «Liberum arbitrium esse viribus attenuatum et inclinatum» (10). b) Non tamen essentialiter corrupta. Probatur. a) Quia falsum est fundamentum Protestantium, narn dona supernatur:;tlia debita non erant naturae humanae tamquam ejus elemento -!onstitutiva, uti constat ex thesibus l." et 3.• lrnjus Tractatus. b) Quh horno, absque ulla gratia, potest Deum principium et fi– nem omnium rerum cognoscere, uti constat ex sana Philosophia. c) Quia horno potest, absque ulla gratia, aliquod bonum opus mo– raliter honestum peragere in ordine naturali. (Cfr. tractatum de Gra– tia Christi.) (7) . (8) (9) (10) STtrs. THOMAS, I-II, q. 85, a. 3. DENZINGER, 815; cfr. etiam DENZINGER, '171, ubi Leo X damnat proposltlo– nem 51 Lutheri juxta quam horno justus in omni opere bono peccaret. DENZINGER, 174 et 788. DENZINGER, 186, 199, 793.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz