BCCCAP00000000000000000000547

DE EFFECTIBUS PECCATI ORIGINALIS, th. 10, n. 679'-681 385 Adamus ornatus erat, plane erat naturalis, cum ipsa igitur nascitur horno, et per vires ejus naturales gratiam et gloriam asscqui potest sine ullo auxilio divino ei superaddito. Mala hujus vitae, juxta Pelagianos, nullam habent rationem poenae. peccato debitae; sed, vel sunt bona, vel sunt sequelae naturae. Contra Pelagianos affirmamus in hac parte horninern per pec– catum originale spoliatum fuisse donis gratuitis. 680. Censura.- Est doctrina d~ fide divina catholica defi:nita. in Conc. Arausicano et Tridentino: Conc. Arausicano: «Si quis Adae praevari.cationem sibi soli, et non ejus propagini asserit nocuisse, et acceptam a Deo sanctitatem et justi– tiam, quam perdidit, sibi soli, et non nobis etiam eum perdidisse; aut inquinatum illum per inobedientiae peccatum mortem et poenas cor– poris tantum in omne genus humanum transfudisse, non autem et' pec– catum, quod mors est animae: A. S., cum: contradicat Apostolo dicen– ti: «Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors. et ita in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes pec– eaverunt, (1). Con. Tridentino. «Si quis non confitetur primum hominem Adam, cum mandatum Dei in paradiso fuisset transgressus, statim sanctita– tem et justitiam amisisse... totumque Adam per illam praevaricationis offensam secundum corpus et animam in deterius commutatum Juis– se, a. s.» ( 2). Hinc dicendum est: a) quod horno per peccatum originale spoliatus fuerit dono immortalitatis et quibusdam aliis donis (indeterminate sump- tis), sit doctrina de jide definita. · b) Quod autem fuerit spoliatus etiam aliis donis, est doctrina theolo– gice certa (3). 681. Probatur. a) Juxta doctrinam Conciliorum horno, per peccatum onginale, f'ecundum corpus et animam in det.erius commutatus est. Secundum animam, quatenus privatus est gratia sanctificanti, vir– tutibus infusis, donis gratuitis, inhabitatione Spiritus Sancti, filiatione adoptiva, &liisque similibus. Secundum corpus, quatenus, ablatis donis supernaturalibus, horno amisit etiam dona praeternaturalia, quae cum illis erant intime con– nexa ex ordinatione divina; hinc horno subjectus est doloribus, morbis et morti. Jarnvero haec hominis in deterius commutatio, quatenus originem habet in aversione a Deo per voluntatern Adarni capitis totius naturae inducta, rationem habet culpae; quat€nus vero infligitur a Deo, gratiam substrahente hornini lapso, rationem habet poenae, qua horno priva– tur a debita ordinatione ad Deurn. b) Po-ena peccati est servitus diaboli, ita ut horno sit destinatus ad r-egnum damnationis cujus princeps est diabolus: «A quo quis su- ( 1) DENZINGER, 174. (2) DENZINGER, 788. (3) Cfr. LERCHER, OP. cit., n. 672. J.l'.AN. THEOL. DOGM.-26.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz